No 335.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
27 septembre 1656.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens. Elle est la réponse au No. 334. Chr. Huygens y répondit par le No. 340.
Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio Fr. à Schooten. S.D.
Epistolam tuam ab Elsevirij famulo repetitam tuo jussu remitto. Offendi in ea Cartesij literas à Te insertas, quae licèt mentem ejus circa Clarissimi Vicentij Quadraturam ingenuè exponunt, nescio tamen utrum consultum sit eam omnibus patefacere. Amicè enim illam communicare mihi cum ad id à me invitatus haud denegaverit, fieri posset ut alioquin negotium hoc non nisi difficulter suscepturus fuisset, si judicium ejus circa illam Quadraturam ab aliquo divulgatum iri cognovisset. Quod enim communicavit, dum ei non nisi librum per duos aut tres dies evolvere contigit, si quidem eum mihi cum alio libro, quem diutius retinuerat, ob alia quae tunc temporis prae manibus habebat, remittere voluit, paucis tantum, ut apparet, perstrinxit. Quòd si nihilominus Tu Vir Clarissime ea in publicum sic emittere destinaveris, haud ineptè (judicio meo) et ea, quae à Clarissimo Domino de Beaune super eam rem à me Tibi unà communicata sunt, pari modo subjunges. Caeterum mitto Catalogum variorum librorum insignium Mathematicorum, quorum auctio hic