Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1610.
| |
[pagina 161]
| |
lentiae testationem, tum quod mittendis quaecumque in Italia prodeunt ingenij monumentis beare me non destiterit. Quorum quidem tam uber proventus tantaque copia est, ut aliquoties respondere paranti, ipsa rerum multitudo obstiterit, dum non epistolae, sed volumini integro scribendo materiam mihi paratam animadverto. Videbatur enim de unoquoque istorum operum aliquid attingendum, quo et perlecta mihi esse et quid in singulis egregium offendissem, appareret. Occurrebant hinc observationes illae praeclarissimae nempe Cassini de Martis super axem suam revolutionibusGa naar voetnoot2), hinc BorelliGa naar voetnoot3) ingeniosa Mediceorum Theoria, hinc MicheliniGa naar voetnoot4) nova de fluviorum cursu doctrina. Tum Domini RiccijGa naar voetnoot5) Geometrica exercitatio, MontanariGa naar voetnoot6) Physica de ascensu spontaneo liquidorum in tubulis vitreis. Quibus omnibus nunc nuperrime accessit opus eruditum, quodque avide expectaveram ejusdem clarissimi Borelli de vi percussionisGa naar voetnoot7) de quo solo plura dicenda haberem, quam quibus epistolam hanc onerare ausim. Cum igitur de tot argumentis diversis longaGa naar voetnoot8) nimis futura esset disquisitio, nec judicium de his meum a Celsitudine Tua exigi videam, id potius quod a me postulat in praesens exequar, ut nimirum de meis studijs ac lucubrationibus rationem ei reddam. De solo tantum Borelli novissimo tractatu paucis delibatis, quum id argumentum in recenti memoria nunc versetur, fueritque pridem a me quoque tractatum. Ac video quidem conveniri nobis in multis, ac praesertim in illâ maximi momenti Propositione vim percussionis infinitam esse nec cum pressione gravium comparabilem. Recte etiam mea sententia ex compositi motus proprietate argumentaturGa naar voetnoot9) adversus Clarissimum Ricciolum qui à percussionis effectu telluris quietem certa demonstratione se deduxisse opinabatur, nec minus feliciter Peripateticorum inveteratos errores quosdam impugnat. Praeterea quae de gravium casu et projectione disserit, in his et nunc cum ipso, et Toricellio et antea cum Galilaeo consensi, nisi quod non existimo ut ille inditam gravibus sese movendi vim. In flexibilium restitutionis causa assignanda non multum a Cartesij opinione recedit, qua sane nihil melius adhuc mihi occurrit. Atque hic egregium plane experimentum adfert. Celsitudinis Tuae industria primo repertum de phialae vitreae capacitate ex calore aucta. De reflexione vero in occursu duorum corporum aliter se habent leges ab illo repertae aliter | |
[pagina 162]
| |
meae, quae ut opinor certioribus demonstrationibus innituntur, et cum experimentis ad unguem consentiunt, veluti quod corpus quiescens ab aequali pulsum omnem hinc motum adimit. de his autem omnibus quae inveni in lucem quandoque daturus sum, ut et his cognata de vi qua tendunt a centro quae in orbem vertuntur, de qua vir idem Clarissimus egit in Theoricis Mediceorum. De caeteris vero scriptis meis ut paucis Celsitudinem Tuam edoceam, eae sunt primum de Refractionibus tractatus seu Dioptrica, quem librum jam diu edidisse debueram sed varijs rebus occupatus ex quo huc in Galliam commigravi promissis stare nequivi. Figurarum tamen maximam partem jam incisam habeo, brevique typographis sum traditurus. Accedit eidem operi ob argumenti similitudinem quae de Pareliorum et coronarum causis conscripsi, quorum synopsinGa naar voetnoot10) quandam nuper hic edidi cujus exemplum cum literis hisce Celsitudo Tua accipiet. Habeo praeter haec et tractatum de HorologijsGa naar voetnoot11) in quo demonstrationes conscripsi de motu pendulorum aequato ope lineae curvae quam Cicloidem appellant. ubi praeterea et aliam horologij constructionem dedi alio motu quam pendulorum innixam. In eodem opere de descensu gravium agitur et de centro oscillationis quod in planis solidisque figuris ut puto demonstravi. Ibidem et de linearum curvarum ad rectas reductione, cum et haec ad argumentum faciant. Scripsi etiam olim de ijs quae liquidis supernatantGa naar voetnoot12) de quibus demonstrationes adinveni ab Archimedeis diversas, deque conorum et cylindrorum natantium positu vario multa perquisivi, veluti quod cylindrus rectus cujus quadratum diametri baseos duplum est quadrati lateris, semper rectus supernatat, quamcumque ad liquidum in gravitate proportionem habuerit. Cum altiores aliquando inclinentur aliquando recti stent pro varia gravitatis ratione. Ad haec geometrica quaedam nondum plane in ordinem digesta asservo, ut sunt quae de superficiebus conoidum et sphaeroidum inveni, quorum propositiones praecipuas cum passim ad amicos misissemGa naar voetnoot13), doctissimus Wallisius demonstrationes earum suo modo conscripsit ediditqueGa naar voetnoot14), sed parum concinnas. Item de quadratura Hyperbolae per Logarithmos, quibus accedit Regula compendiosa ad Logarithmos cujusvis numeri inveniendosGa naar voetnoot15). Sed vereor Serenissime Princeps ne jam nimis in his fuerim, nec sane tam pro- | |
[pagina 163]
| |
lixe ea recensuissem, nisi confidentiam dedisset tum quod ipse me eo invitasti, tum quod haec talia, (raro inter viros Principes exemplo) ut ad intelligentem scribi compertum habeam. Nihil hic addam de occupationibus Academiae quam Rex Ludovicus hic instituit cujusque gratia me advocavit, cum aliunde haec Celsitudini Tuae nota existimem. Res incoepta est non exigua et ex qua, si favore et impensa regia ut hactenus sustentari pergat, certo augurari licet cum Astronomiam tum reliquas scientias mathematicas Physicasque incrementis ingentibus auctum iri. Deus Celsitudinem Tuam fautorem earum ac patronum diu incolumen servet
Dabam Lutetiae Parisiorum 19 Novembris 1667.
Serenissimae Celsitudini Tuae addictissimus Chr. Hugenius. |
|