No 100.
Christiaan Huygens à Gregorius a St. Vincentio.
25 octobre 1651.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 99. Gregorius à St. Vincentio y répondit par le No. 101.
Chr. Hugenius R.P. Gregorio a Sto Vincentio S.D.
Literae tuae sicuti fore speraveram, amice et perhumaniter scriptae esse visae sunt. Neque enim parum est, quod ipse, spectatae eruditionis vir et venerandae aetatis, mihi juveni obscuro adhuc, quique insuper negocium facessere praesumam, benignè saltem respondisti. Illud praterea aperti candidissimique ingenij signum est, quod tam liberaliter invitas, ut quae conscripsi non tibi soli sed toti Orbi communicem. Effecisti sanè ut partium mearum esse arbitrer incoeptas animadversiones perficere et quam primum potero edere in lucem, posteaquam id non jam invito te, sed cohortante, me facere posse intelligo. Summa responsi tui illis verbis mihi contineri videtur, quibus de sententia tua circa proprium conatum, sollicitum esse vetas, et magnis animis me jubes prosequi quae affecta habeam; hinc enim manifestum mihi fit de quo antea dubitaveram, nimirum quod neque tu sententiam mutaveris, neque ego ab alijs praeventus, inanem operam sim perditurus. Vicissim te securum esse volo, nullâ me caussâ neque praetextu memet subducturum, sicuti de nonnullis praedicas, quos ego omnes turpiter fecisse existimo. Versiculum quem ex epistola mea repetisti, cuius sensum non satis assequebaris, et quo sensu tua scripta si pro veris habeantur, meis nocere posse dixerim, ea nunc explicabo. Scito itaque Theorematibus meis de quibus proximè scribebam nequaquam obstare, neque methodum tuam, neque doctrinam de Proportionalitate aut de ductibus plani in planum; sed id adversari mihi, quod tu circuli et sectionum conicarum quadraturam purè et ἐπλῶς promittas, quum meorum Theorematum titulus adjectam habeat hanc conditionem. Dato portionum centro gravitatis: In ijs enim demonstravi, dato centro gravitatis vel hyperboles vel ellipsis, vel circuli portionis, quam quaeque portio rationem habeat ad triangulum inscriptum, eandem basin habentem eandemque altitudinem. Itaque jam facile
perspicis quod et tua scripta, et omnium eorum qui se quadraturas illas invenisse dicent, meis inventis plurimum oberunt, si dictis paria praestent; neque hoc ampliori declaratione indiget. Theoremata ipsa quae tantum octo sunt numero cum lemmate uno, constitui simul cum ijs excudenda tradere quae ad quaestionem nostram pertinent, (quum commune utrisque sit argumentum quadratura) et sic omnia ad te mittere eodem volumine. Si pauca excipiam quae puer adhuc ad Patrem Mersennum dedi, nemo adhuc meorum quicquam legit praeter Schotenium nostrum, qui et tibi amicissimus est. Et is quidem Theoremata de quibus dixi (vide quid possit amor praeceptoris erga discipulum) Archimedeis comparare ausus est, praetereaque alias mearum lucubrationum non exiguis laudibus prosequitur. Tres libros anno