credebatur.) quae mox vt in lucem prodierunt, amicis vrbanitatis debitum persoluturus, rogatus sum a Daniele Zeghers fratre nostro, mihi a plurimis annis notissimo, qui mecum Romanum iter, anno vigesimoquinto saeculj dimensus est, vt Exemplar Operis mei ei donarem; gratum Parenti tuo munus, vti aiebat, futurum: quod lubens praestitj: sed iucundior ea officij memoria fuit, vbi filium Geometricis ita probè instructum cognouj, ei esse; qui Parentem de dignitate Operis informare posset. Euenit mihi, nescio quid infortunij, cum ante biennium, Parentis tuj alloquio fruerer, Gandauj; quod prius eidem valedicere mihi contigerit, quam cuj valedicerem, dignoscere valuerim; grauis illa fuit iactura. Eius enim notitia, tecum muto litterarum alloquio, (vt inter absentes solet) agendi, occasionem mouisset. Quod jn praesens, nec importunè dilatum est. Verum tuis vt aliquid reponam, primo occurrit, lineola, cuius sensum non rectè assequor; quam adscribo: intelligens non parum mihi obstare posse, si tua pro veris haberentur. Videris insinuare methodum a me vsurpatam, lucubrationibus tuis obesse, si vera sit; cum tamen, et librj de Ductibus planj in planum, et de Proportionalitatibus, doctrinae fatearis acquiescere; quibus vniuersa demonstrandi methodus innititur. Dolerem vices illius, qui per mea inuenta, praeiudicium pateretur. Secundo sensum meum intelligere, de conatu meo, quaeris. De quo iubeo non esse sollicitum; sed magnis animis prosequere, quae affecta habes: nullius honori, aut laudi jnvideo. quodsi feceris, et tuo nominj fiet accessio, et vlterioris veritatis inquirendae occasio. nemo ita se scribere existimat, vt sensum alterius a suo discrepantis, non exspectare praesumat, cum denuo integrum sit ei, reponendi, quae habet. Plures eiusdem argumenti litteras, a varijs recepi; quos omnes hortatus sum, vt sua prodere dignarentur: varij vario praetextu sese subducunt. Quales sint lucubrationes meae non
ignoro, nec meum de eis judicium facile prodo: et quaenam ad jncudem redigi debeant, probè nouj. Author tibi sum, vt quae commentatus es, et mihi, et totj orbj communices; hoc et laudi, nominis tuj adscribam, nec mihi paruo honorj. non exigui ponderis apud me momentum est, palam ostendere, eas non esse metas scientiarum, a priscis constitutas, quas a posteritate praeterirj nefas sit. quod Operis mei Titulus jnsinuat. Vt finiam valere iubeo, et litterarum commercium quod jnstituistj caue primus abrumpas. Quodsi moram responsi miraris, quod ad tuas sexta huius datas decimasexta rescribam; hesterna die tuas primum recepi. Jterum Vale. et Dominum Parentem, Virum Clarissimum ex me plurimum saluta: cui de tam Generosa et erudita prole ex animo Gratulor.
Gandauj 16 Octob. 1651.
Clarissimo ac Generoso Domino D. Christiano Hugenio.
Hagae Comitis.