No 98.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
Appendice au No. 97.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Schotenio.
Gregorius de So. Vincentio, hanc rationem quadrandi circuli tradit.
Propositio ultima, quae est 53 Quadraturae circuli, nihil habet quod in dubium vocari possit, praeter unum, quod ait, notam esse proportionem segmenti LMNK ad segmentum EGHF. Hanc ipsum docuisse nego, eamve ex ijs quae praemisit cognosci posse, adeoque omnem boni viri conatum irritum esse atque inanem.
Notam autem esse istam segmentorum proportionem in propositione 52 probare conatur, in quâ illud tantum examinandum est, quod dicat demonstratum esse corpora quae istis cylindricis partibus aequantur, inter se notam habere rationem. id est notam habere rationem corpus ex ductu plani EHIM, in planum HPFI ad corpus ex ductu plani NKLO in planum KQRL. Istud verò demonstratum existimat propositione 44 eod. in qua hoc falsum est quod ait.