Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 97.
| |
[pagina 149]
| |
quo Cyclometriam ipsius evertam, Eam jam duabus confutationibus ad absurdum deduxi. et constitui ad ipsum literas dare ut sciam num adhuc in sententia permaneat, ita enim et patri visum est atque utrum monitu meo Palinodiam edere malit an expectare ut ego quae deprehendi faciam publici juris. Videbo, quid hisce fecialibus responsi daturus sit, et interea bellum quam accuratissime potero instruere pergam. puto enim omnino eo opus fore. Quae ad litem tuam pertinent, nimirum excerpta et exemplar apochae patris tui, quod petieras ea jam procuravi et penes me habeo, cumque a BuseroioGa naar voetnoot1) subscripta erunt confestim patrono tuae causae mittentur. Vale. |
|