Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 147]
| |
No 96.
| |
[pagina 148]
| |
At si nihil horum est, rogo te ut id quoque mihi perscribas atque ut ne aegrè patiaris à me publicae utilitatis, (ita enim arbitror) causam suscipi, etiam cum tua tibi nondum derelinquenda videbitur. Videbis me ab omni injuria alienum id tantum quod res est disputare et tuo praecipuè ipsius judicio cuncta committere. Id autem maximè desidero, ut priusquam sententijs dissideamus, mutua inter nos amicitia contrahatur; eam scio mihi prodesse posse, si literarum commercium tecum deinceps intercedere non graveris; et vicissim operam meam puto, si non alibi, at in prima saltem hac quam tractabimus quaestione non fore tibi inutilem. Atque hoc pace tua dixerim; quanquam enim perrarò ijs decipi contingat qui tantam in geometria peritiam adepti sunt, scis tamen id nequaquam ἐϰ τῶν αδυνάτων esse. de caetero omnino te existimare velim, nullam mihi ex hujuscemodi controversia gloriam quaeri, utpote quam brevi interire necesse sit ubi maximè quod intendi obtinuero; sed hoc tantum agere, ut ne imposterum calumnia duret, In ea scientia quam nos caeteris omnibus certiorem perhibemus, post annos quatuor nondum quid verum falsumve esset potuisse dijudicari. Vale.
6 Oct. 1651. Hagae Comitis. Amplissimo doctissimoque viro, Domino Gregorio à Sto Vincentio P.J.
Gandavum. |
|