Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 101.
| |
[pagina 153]
| |
saeculo resumpsere. Inter alios Pater Joannes della failleGa naar voetnoot1), qui libellum elegantem conscripsit, de Centris grauitatum sectorum Circulj, et EllipseosGa naar voetnoot2). fuit is discipulus meus ante 33. circiter annos. Etiam Pater Paulus GuldinGa naar voetnoot3), qui vna mecum domesticus auditor Clauij fuit. prodijt insuper, a paucis mensibus, vt audio, liberGa naar voetnoot4), in Gallia, cuiusdam la Louera, aut le LouierGa naar voetnoot5); quem necdum videre licuit, ob exiguum nostrorum, cum Gallis commercium, bellj tempore. quae de eodem argumento habebam, Pragae in Bohemia periere. Amoenitas sola Theorematum, quae ad me misistj, orexim mihi excitauit jlla cum jmpatientia exspectandj. vixdum me continuj, quin dimissis quae prae manibus habeo, et vrgent, eorum solutionem, animj causa aggrederer: Mirari coepi, Galilaeo, non jncidisse argumentum scriptionis tuae: qui, circa varia quae humido jnnatant, curiosus fuit jndagator. Hîc sisto et rogo vt quae mihi fidis, alteri tibi, ea, te fidere existimes. neque enim mihi curta domj supellex. Vale, et Dominum Parentem ex me saluta. Gandauj prima Nouemb. 1651. Clarissimo Domino D. Christiano Hugenio Hagae Comitis. |
|