Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 154]
| |
No 102.
| |
[pagina 155]
| |
nostra contingere possit, cujus tanta est varietas. Tamen non temerè mirandum tibi videtur, quod non antehac Galileo eadem invenire contigerit quae de natantibus mihi obvenere; ille enim non tantum omnium similium fuit indagator curiosissimus, (ut optimè notasti) sed et de eâdem materia mediocris magnitudinis volumen ediderit idiomate ItalicoGa naar voetnoot2). At ne illud quidem Theorema satis rectè demonstratum reliquit, quod in hisce reliquorum omnium fundamentum esse oportet. Partem, nimirum demersam, cujusque corporis solidi ad totum eam habere rationem quam solidi materia ad liquidum in gravitate. Figuram autem corporum cylindricam vel conicam vel aliam quamcunque, sicut ego, nullam contemplatus est, sed praecipuum scopum sibi proposuit, inquirere quâ ratione metalla in laminas tenuissimas ducta liquido supernatarent. Meorum Theorematum complura facile explicari non possunt, nisi quibusdam praecognitis quae à centris gravitatum dependent et à me tunc primum, ut puto, reperta sunt. ideoque non tam parvo negocio solutionem eorum te assecuturum confido, quam fortassis primâ fronte credidisti. Non poteris facere quod mihi gratius sit, quam si otij aliquantum nactus experiaris duntaxat, vel compositionem problematum vel demonstrationem theorematis, quae tibi orexin excitasse asseveranti credo. Quod si negotiorum frequentia hoc nondum permittat, rogo ut saltem ex tuis inventis quorum magna tibi copia esse debet aliquod mihi exhibeas quo me oblectem vel exerceam. nisi credis melius haec reservatum iri, donec praecipuum et principale inter nos quadraturae problema examinatum discussumque fuerit. Vellem tam liberalis esses in communicandis tuis quam est D. Segherus in mittendis aliorum lucubrationibus. Non desinit is in amicos liberalis esse, siquidem rursum parenti meo ternos libros donavit. Unum Kircheri Hierogliphicorum explicationem continentemGa naar voetnoot3) de quo judicium tuum novisse velim. Alterum TacquetijGa naar voetnoot4) cujus mihi inter caetera tractatus illeGa naar voetnoot5) multum placuit quo quaestionem ab Aristotele et postea à Galileo quoque agitatam egregiè explanatam dedit. Tertium | |
[pagina 156]
| |
Patris A. de SarasaGa naar voetnoot6), qui te feliciter à Mersenni censura vindicavitGa naar voetnoot7). Omnes hosce jam antè mihi videre aliundè contigit, quod propterea dico, ne quid me affirmare credas de ijs quae non prius examinaverim. Vale. |
|