Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5426. 1641 oktober 19. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Rex Corbiae est. Venit huc dux Bulionius et uxor eius,Ga naar voetnoot2 Gratiarum quarta. Video multos existimare in eo esse regem, ut Sedanum ab ipso accipiat sub larga repensatione. Id si fit, magnum Gallia ab ea parte habebit propugnaculum. De Aira retinenda spes decrescunt. Ab hoste acriter urbs verberatur machinis. Putatur tamen defendi posse ad dominicum Natalem. In comitatu Burgundiae pergit GranseiusGa naar voetnoot3 capere oppidula et castella inter Dolam et Graiam. Iam vero ire dicitur contra ducem Carolum,Ga naar voetnoot4 qui duo ferme secum habens millia | |
- multi enim dilapsi sunt - vastat agrum Metensem, interdum et speciem praefert iuncturi se Gilloni Hasio,Ga naar voetnoot5 qui ErlachiumGa naar voetnoot6 cis Rhenum repulit. Quapropter pecuniae hinc mittuntur Brisacum ad fortunam illis in partibus restituendam. Contra Gilloni Hasio venere supplementa ab HatzfeldioGa naar voetnoot7 mille equites, peditatus aliquid. Comes Guichius,Ga naar voetnoot8 Galliae marescallus, videtur adoriri velle Arlosam et Clusam in Belgico fine. Sed LamboiusGa naar voetnoot9 se ei oppositurus videtur, qui nunc se ad Bethunam tenet relicto ad Airam Beckio.Ga naar voetnoot10 Pars etiam equitatus Hispanici e Lutzenburgico Galliae terras incursat. Marchionis BreszaeiGa naar voetnoot11 e Portugallia reditus hic exspectatur. Pater eius, marescallus,Ga naar voetnoot12 quominus in Catalaniam eat, beneficio arthritidis utitur. A Perpiniano Hyberni quidam milites ad Gallos transiisse dicuntur, Motta autem OdincurtiusGa naar voetnoot13 cepisse Tamaricum in limine Arragoniae multaque in illis locis proelia fieri alternante successu. HarcurtiusGa naar voetnoot14 et Hispani in hiberna reduxere militem, ille Ravelium, hi Elnam frustra tentarunt. Papa oppidum Castri obsidet; an episcopum LamegamGa naar voetnoot15 e Portugallia missum ut legatum recipiat, haeret dubius. Laborat, ut inter Gallum et Hispanum pax vel induciae fiant. Cum Luca rem composuit. Videntur non bene quiescere circa Bernam rustici. Rhetis, qui in Mediolanensi sunt ducatu, male solvuntur stipendia; ideo multi diffluunt. Deus [etc.]
Lutetiae, IX/XIX Octobris MDCXLI.
Mitto quae Ratisbonae acta sunt in causa Palatina et Peblitzii prudentem super ea re epistolam.Ga naar voetnoot16 Dux Longovillanus urgetur, ut in Germaniam eat; ipse tergiversatur dicitque medicos, si eo eat, mortem sibi praedicere. Rex Angliae fedus vult cum Batavis.Ga naar voetnoot17 Id quale sit, non intelligo. Aegre ferunt Galli, quod in Scotia militem sibi scribere de more non conceditur. Bassea a Gallis bene munita est. Parmensis Castri et RarchaniGa naar voetnoot18 oppida grandibus praesidiis implevit. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Bulionii reconciliatio. Lotharingici consilia Hispanica. Papa Gallos et Hispanos conciliare tentat. |
|