Oeuvres complètes. Tome VIII. Correspondance 1676-1684
(1899)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2364.
| |
[pagina 534]
| |
priori illo aphorismo loquor de Telescopiorum inter se comparatorum effectu, velut si alterum duorum pollicum aperturam habeat, alterum quatuor; aio posterius hoc non nisi duplam amplisicationem prioris praestare posse; servatâ nimirum aequali claritate. Idque ita intelligendum esse animadvertere potueras ex eo quod paulo ante dixeram nimiâ obscuritate, quidquid machinati fuerimus, inutile reddi nisi pro ratione percepti augmenti crescant apertur ae quibus lux subintrat. Non dubium est mutatione convexi ocularis quam libet magnum conciliari posse telescopio augmentum, sed obscuritas vitari non poterit, manente nimirum aperturâ lentis objectivae. Ideo semel certae longitudinis telescopium ponendum est, ac luce quantâ requiritur praeditum, hoc est, certam ocularem lentem certamque objectivae aperturam habens. Ad hoc caetera omnia exigenda, quorum major amplificatio cum pari luce expetitur, uti me paginâ ultimâ Astroscopiae fecisse vides. Hinc jam porro facile quoque animadvertes cur a brevibus telescopijs magni effectus sperari nequeant; quia nempe in his objectivae lentes magnam aperturam non ferant. At ferrent lentes hyperbolicae? Imo non ferrent, propter illam radiorum singulorum diffusionem a Newtono observatam, quae multo plus nocet quam aberratio a figura sphaerica profecta, quaeque cum apertura augetur propter auctam superficierum inclinationem. Et alioqui longe major est difficultas parandi istius formae lentes quam quae industria ulla superari possit, cum vel sphaericae longiores vix summa diligentia perficiuntur. Sed hyperbolicae, dices, non tantas foci distantias requirent. Verum hoc quidem, sed idem gradus perfectionis exigitur, ubi eadem proposita est multiplicatio. Possent non inutilia esse concava specula, sed nec apta est materia metallica exactae politurae nec lucem tam vividam reflectit quam lentes eam transmittunt ut ipse Newtonus observavit. Vitrum vero adhiberi reflectendis radijs non potest, ob geminas superficies. Ob haec itaque concludo nihil nisi ab amplitudine lentium et telescopiorum longitudine sperandum esse. Quae longitudo ne obesset, invento nostro effectum est. Nec est cur in longis telescopijs de angustiâ campi ut vocunt, sive spatij unico obtutu comprehendendi solicitus sis, cum spatium hoc in telescopio a te proposito pedum 80, cujusque lens ocularis convexa focum semipede distantem habet, futurum sit 9 vel 10 min: prim: non autem 11 secundorum, ut tuo calculo invenisti, nescio quo pacto oculum uno digito a lente removens, cum sex pollices abesse debeat. Quod de determinando imaginis loco adeo labores jam non miror, cum ampliatam objecti molem non aliter definiri posse existimes, quam si de loco illo constiterit. Sed cur hoc ita existimes non intelligo. Vera enim telescopij, vel etiam singularis lentis est amplificatio, quae angulum visorium dilatat, quantoque id facit amplius, tanto melius illa conspicitur, positâ quidem visione distincta ac clara. Quonam vero loco rem visam tibi positam imagineris, nihil huc facit. neque etiam qua magnitudine eam censeas. Sunt enim qui Jovem per telescopium nostrum 36 pedum inspectum non majore circulo duorum pollicum videri aiunt; alij lunae extra telescopium visae aequalem. Cum revera triplo fere majori quam luna diametro spectetur. | |
[pagina 535]
| |
Hoc vero nihil impedit quin omnibus aeque distincte notentur ea quae in Jovis disco apparent. Haec consideranti non videtur operae praetium ut amplius insistamus ventilandae quaestioni illi trium casuum a te propositae. Tantummodo hoc addam nihil aliud mea opinione fieri ista quam dicis oculorum contentione, quam ut ita ij disponantur, ut uterque secundum axem suum rem visam apprehendat, hoc est ut unam non vero geminatam spectet. Tunc, si axes convergant (nec angulo nimis acuto) suppetit facultas definiendi spatij apparentis distantiae, si paralleli sint, non ultra certum est hoc judiciumGa naar voetnoot3). At divergere axes isti mihi quidem non possunt, tibi vero, quod miror, posse dicendi sunt, cum in tertio casu oculos contendendo unicam rem tibi videri asseveres. Distantiam tamen nisi ex praecognita objecti magnitudine tibi hic non judicari, affirmare non vereor, quomodo enim id fiat ex illa oculi contentione tua, cum ad res remotissimas contentio ea non ultra parallelismum axes oculorum disponat. Distantiam porro illam ad quam judicium duorum oculorum pertingit non multo esse ampliorem ea quam dixi 15 au 20 pedum experientia probari potest, ita picturae et theatrorum pegmata, spectantibus, imponere solent ac multo profundiores quam sint recessus imitari. Quae de lentibus formandis disseris quarum perfectio omnis a formis in quibus teruntur pendeat, in his tecum sentio. Et omnino ita est, si rudi opera haec formae parentur, frustra bonas lentes inde expectes: at non deest artificium quo perfectissima sphaerae superficies ijs inducatur, inque eo non minimum artis hujus positum est arcanum. Totum vero negotium subtilitatis et industriae plenum est, quoniam errores causaeque eorum oculos plerumque fugiunt, nec nisi conjectando investigari possunt. Huc spectantia praecepta plurima in commentarios redegi, qui forsan aliquando lucem videbuntGa naar voetnoot4) Nondum vero cuiquam eorum copiam facere possum, salva gratia fratris mei, qui pariter mecum hisce incubuit et innumerorum experimentorum laborem una exantlavit. Adjungo huic epistolae supplementum Astroscopiae meae, fortasse jam tibi visum quo machinae figura ac descriptio continetur, cui lens ocularis cum tubulo suo imponiturGa naar voetnoot5). Hanc priusquam libellus iste ederetur adjiciendam curavi in locumpriorisad lectorem praefationis cujus pauca tantum exemplaria ad amicos missa fuerant. Scribit ad me Cassinus nosterGa naar voetnoot6), dum inventi mei periculum facere instituit, ventum filo incumbentem, quod edito loco situm sit observatorium, semper impedimento fuisse quo minus magnas illas 100 et 140 pedum lentes quas Roma accepit ad astra diri- | |
[pagina 536]
| |
gere potuerit, sed suspicor eum data opera, mea observandi ratione uti noluisse, ne videlicet mihi aliquatenus acceptam referre cogeretur observationem duorum novorum ut putat Saturno proximorum satellitum praeter tres illos jam ante visos. Ita etiam viri optimi aemulatione quandoque transversi aguntur. Cum igitur centumpedali lente uti constituisset, nec tubo inclusam tractare posset, collocavit eam in summa turri observatorii nostri, tabulae ligneae insertam, atque ad praevisum Saturni in meridiano transitum conversam. Ipse deinde in loco inferiore adstans imaginem planetae in foco lentis charta alba primum excepit, atque inde in lentem ocularem proxime admotam transtulit. sed cum lens major immota staret, non nisi brevi spatio continuari poterat observatioGa naar voetnoot7). Quo factum ut nec admodum certo statuere liceret, utrum planetae novi revera existerint, multoque minus, quaenam esset eorum periodus, quae sane diligentius inquiri mereretur, cum non levis haec sit futura Saturnij Systematis accessio. Gallo illiGa naar voetnoot8), qui contra meas de Centri Oscillationis demonstrationes scripserat, cum nuper secundo responderimGa naar voetnoot9), meminerimque te indignari, quod tam diu incastigatum sivissemGa naar voetnoot10); ecce pagellas ex diario Eruditorum Parisijs ad me missas tibi exhibeo quibus hoc responsum meum continetur. Eas ubi per otium legeris perpenderisque, mihi remittas velim. Ajunt illum denuo instare paratum; at ego non puto necesse fore ut ultra quidquam regeram, sed lubens mathematicorum judicium subiturus sum, adeoque et tuum Vir Clarissime deposco. Intellexi quoque Bernoulium illumGa naar voetnoot11), cujus de Cometis diatribamGa naar voetnoot12) vidi, tibi et amplissimo Huddenio inscriptam, causae hujusce meae patrocinium suscepisse, quod sane cuperem, ut ne ultra cum homine imperito digladiari mihi sit necesse. Si quid certi tibi hac de re compertum id quaeso mihi quam primum signisices, atque etiam de controversia hac tota aliquid perscribe quod importuno adversario opponere possim. Ad caetera epistolae hujus capita quantum libet responsum differ vel eousque si voles donec coram de his commodius inter nos disceptemus; quoniam spem facis, huc Te forsan excursurum. Quod si tanti tibi videtur ut observatoriam supellectilem nostram et machinulas visas, quovis mense sub primam lunae dichotomiam ut scis telescopiorum effectus cernere possis, at in Jove et Saturno post trimestre demum spatium, atque optime sub initium veris. Quamquam dubito an non ante hinc migraturus et in Galliam rediturus sim. Tibi ut suscepta provinciaGa naar voetnoot13) bene et feliciter cedat ex animo voveo, ac te valere jubeo. Dabam Hagae Comitis 31 Augusti 1684. |
|