Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5511. 1641 december 21. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, In re marescalli HorniiGa naar voetnoot2 nihil est, quod a Gallia desideremus. Sed a Bavaro quid responsum sit, nondum cognovimus. Exercitus tam validus, quam nunc est Suedicus post adventum Torstensonii,Ga naar voetnoot3 hyemem inertem non patietur. Itaque videtur res ad praelium spectare. Nam ad obsidiones minus aptum est hoc anni tempus. Cum magnus cancellarius ad pacis negotium filium suumGa naar voetnoot4 miserit, puto eum in spe aliqua esse pacis adipiscendae. Galli quantum poterunt nectent moras. Goslariae colloquiaGa naar voetnoot5 puto nondum esse abrupta. Verum rex Galliae non desinet et landgraviae praestare quae debet et Lunaeburgicos accendere. Rex, Deo sit gratia, firma nunc est valetudine, cardinalis mediocri et tuetur eam quibus potest modis, de quo dici forte posset debet multas hic legibus aevi
Ante suam mortes.Ga naar voetnoot6
Periisset pridem, si quid in coelo valerent quae Madritii et Viennae fiunt preces. | |
Dux CarolusGa naar voetnoot7 apertus iam hostis est Galliae et Guisio, cuius bona hic rex partim possidet, partim elargitur, dat annua Hispanus ducenta scutatorum millia, reginae autem Galliae matriGa naar voetnoot8 tertio quoque mense XX eiusdem pecuniae millia. Videtur Guisius etiam hoc cum domus suae principeGa naar voetnoot9 commune habere, quod matrimonii est desultor. Itaque Anna Mantuana Bruxellas it, ut eum sibi vindicet contra novam nuptam. StellaGa naar voetnoot10 quae agit clam habentur. PalatiniGa naar voetnoot11 res ab Angliae decretis pendent. Sed dolens intelligo durare motus Hybernicos et eas esse vires, quae non facile opprimi possint, tum vero dissidia seri in parlamento ipsumque plebeium ordinem studiis scindi. Regina vero Angliae dolet abstrahi a se liberos suosGa naar voetnoot12 neque ad conspectum suum nisi sub custodibus admitti. Princeps RobertusGa naar voetnoot13 eorum, quae gerentur, ita erit spectator, ut peiorem fortunam metuendam non habeat, meliorem sperare possit. Aira defensa fuit quamdiu potuit et magno hosti constitit.Ga naar voetnoot14 Hohentwilae obsessi feliciter erumpunt, obsessores in locis eminentibus machinas locant. ErlachiusGa naar voetnoot15 re infecta domum rediit. GranseiusGa naar voetnoot16 damni aliquid accepit; it in comitatum Burgundiae, LamboiusGa naar voetnoot17 Mosam versus. Sperant autem Galli se et Perpiniano et Salza potituros per famem, cui causam datura sit Arzilleriana ista quam marescallus BressaeusGa naar voetnoot18 facit munitio. Dubito tamen. Pro Catalania autem magni fiunt paratus. Tota Italia laborabit, ut ParmensisGa naar voetnoot19 negotium ad pacem deveniat. Transamasanum comitemGa naar voetnoot20 sponsalia ista bono ponent loco. Sed de cooptando eo comitatu in Fedus Batavicum difficile est negotium. Elector BrandenburgicusGa naar voetnoot21 eius est aetatis, ut de nuptiis cogitare et possit et debeat. Si rectores nostri reginam nostram ei vellent in matrimonium collocare, Suedici regni potentia a mari Balthico per Germaniam ad Batavorum viciniam se extenderet magnamque haberet auctoritatem et in Imperio et in Polonia et in toto orbe terrarum. Sed haec Deo et iis, quorum res in manu est, permittenda sunt. Deus igitur et haec in bonum christiani orbis gubernet et pacem det et ill. Dom. vestrae omnia prosperrima. Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XXI Decembris MDCXLI.
Lamegi episcopus,Ga naar voetnoot22 legatus Portugalliae regis, nocte post II Decembris Romam intravit. | |
Divertit apud legatum Galliae.Ga naar voetnoot23 A pontifice nulli ei honores habiti;Ga naar voetnoot24 sed vidit clam cardinalem Antonium.Ga naar voetnoot25 Veneta cum Turcis controversia durat. Muniunt Hispani et princeps Thomas in Italia Astam, Eporediam, arcem Galiani.Ga naar voetnoot26 Lamboiani milites LX a Gallis, qui in Bassea, partim caesi, partim capti sunt. |
|