Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5150. 1641 april 20. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Quo nunc in statu sint res Bannerii, tum ego, tum haec aula scire desideramus. Quae huc usque intelligimus, mixta sunt bona malis et spes metu. Aleam praelii etiamsi subire velit Bannerius, non subibit Piccolominaeus astu magis quam periculis gaudens. Fedus potius cum GalliaGa naar voetnoot2 quam pax cum imperatore in spe esse videtur. Nam et pecunia Novembri debita numerata est Suedis et paratur pecunia solvenda mense Maio. Colloquia Palatinorum cum BavarisGa naar voetnoot3 efficient, ut hic annus post tot alios inutilis pereat. Una me spes solatur fore, ut certi auxilii aliquid constituatur ab Anglicano parlamento, si ea | |
colloquia sine fructu abeant, quae res aut facilioresGa naar voetnoot4 ad transigendum faciet Bavaros aut novos hostes imperatori ac Bavaro suscitabit. In Anglia quis posthac futurus sit status, perobscurum est. Interim huc se recepit proscriptorum unus, nobilis vir Montacutius.Ga naar voetnoot5 In Catalania qui nunc arma regit Motta HodincurtiusGa naar voetnoot6 Tarragonem versus ivit hostem quaesiturus, cui interim Burdegalensis archiepiscopusGa naar voetnoot7 omnes maritimas advectiones aufert. Cum Portugallia factum hic fedus.Ga naar voetnoot8 Eunt illuc a rege legati duo, extraordinarius marchio Bressaeus, marescalli filius, ordinarius Boulaeus,Ga naar voetnoot9 et cum eis equitum ductores, quibus equos et equitem ipsa praebebit Portugallia. Dux LotharingiaeGa naar voetnoot10 Barrum profectus est. Opus erit hoc anno Batavi fidem suam Galliae probent. Hic omnia ad bellum parantur strennue quatuor exercitibus, quibus praeerunt dux Lotharingus, Millereius, Castilionaeus, Guichius.Ga naar voetnoot11 Sed partem harum virium metuendum sane, ne Sedanum in se vertat. Nam fedusGa naar voetnoot12 fecisse comitem Suessionensem, duces Guisium et Bulionium cum Hispano satis constat. Ad sui tutelam tantum, si Sedanum a rege impetatur, qua de re rumor fuit, an ad turbandam ultro Galliam, disputatur. Quinquenta [sic]Ga naar voetnoot13 millia francorum a cardinali Hispano ipsis numerata dicuntur. Multum eo itavit is, qui Lucemburgico praeest, Beckius.Ga naar voetnoot14 Nunc vero etiam comes Suessionensis ipse Sedano egressus hostilia coeptavit in regios milites, qui commeatus a Lucemburgo Sedanum venientes prohibebant. Haec quo evasura sint, me sollicitant eoque magis, quod quicquid agit dux Bulionius id consulto per uxoremGa naar voetnoot15 principe Arausionensi agere dicitur. Principi Thomae praeter peditum quinque millia, equites mille quingentos, quos Hispanicis stipendiis ei dat Hispanus, promittuntur praeterea alendis copiis caeteris quinquagena scutatorum millia in sex menses aestivos, vicena in hybernos. Mirari licet, unde tantam pecuniam tam impeditis temporibus reperiat Hispanus. Sed creditur accepturus ab Ethrusco et Mutinensi partim mutuam, partim terris quibusdam divenditis. Marescallus HorniusGa naar voetnoot16 Lindavii libertatem exspectat. Badensis Helvetiorum conventusGa naar voetnoot17 nihil nisi discordiarum reliquit semina. Bernates et Valesii iam caeteris exemplum dedere per- | |
misso Gallis dilectu. Apud pontificios laborat Hispanicus legatus,Ga naar voetnoot18 ut fedus fiat pro tutanda urbe Constantiae. Centum naves longas Constantinopoli paratas audimus bello in Asacum, sed magni visiriiGa naar voetnoot19 auctoritatem in periculo esse contra nitente sultani matre.Ga naar voetnoot20 Deum rogo, ut ill. Dom. vestrae et instituta migratioGa naar voetnoot21 et omnia caetera eveniant quam felicissime utque omnia, quae nunc in motu sunt, ad bonam pacem nos ducant. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XX Aprilis MDCXLI. | |
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Rec. Hagae Comitis, a.o 1641 d. 17/27 Apr. MP. |
|