Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2734. 1636 augustus 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot5.Excellentissime Domine, Ea me benevolentia Tua Sublimitas complectitur eamque mei curam gerit, ut rationem ei non negotii tantum, sed et otii mei debeam. Cum horas a mandatis mihi partibus vacantes ejus regni honori vellem impendere, a quo mihi honos obtigerat, legere coepi ea, quae latine, Italice, Germanice, Gallice de rebus Gustavi MagniGa naar voetnoot6 conscripta erant. Sed cum ea omnia viderem a consiliis cuncta regentibus nuda neque locorum accuratas descriptiones neque acierum ordinem neque oppugnandi tuendique artes continentia, vidi nullam inde hauriri posse materiam operis secunda posteritatis judicia speraturi. Itaque in praesens ad vetera me verti, cumque Gothica et Vandalica nemo antiquorum plenius diligentiusque tractasset ProcopioGa naar voetnoot7, viro rerum perito, ut qui Belisario ab arcanis consiliis fuerit, versatus in iis locis, ubi Gothorum Vandalorumque arma floruerant neque sui tantum sed et prioris temporis res exsecutus, | |
latine autem quae ejus exstat editio magnis partibus mutila esset et a sensu ipsius aberrans creberrime, inelegans praeterea, ex Graeca editione HaescheliiGa naar voetnoot1 novam feci atque integram versionemGa naar voetnoot2 adhibitis etiam manuscriptis duobus e bibliotheca regia, ex quibus editi codicis loca plurima, partim etiam ex conjectura emendavi. Consilium est addere ex arcana Procopii historia, quam AlemannusGa naar voetnoot3 Romae edidit, idemque ex AgathiaGa naar voetnoot4 quae ejusdem sunt argumenti. Et cum manuscriptum Vaticanum Gothicorum Vandalicorumque Procopii pleniorem esse intelligerem eis codicibus, quos Haeschelius erat secutus, oravi amicos Romae, ut hiatus quosdam, qui in editis sunt, inde supplerent mihique ea supplementa transmitterent, quod futurum spero. Ut nihil desit eorum, quae ad Scandinaviae antiquitates pertinent, adjungere constitui quae apud StrabonemGa naar voetnoot5, PliniumGa naar voetnoot6, TacitumGa naar voetnoot7, PtolomaeumGa naar voetnoot8, praeterea et apud posteriores, HelmoldumGa naar voetnoot9, EgenarthumGa naar voetnoot10, Adamum Bremen- | |
semGa naar voetnoot1 atque alios sunt ad eas pertinentia; tum vero Gothica IornandisGa naar voetnoot2; Sidonii Apollinaris epistolam de moribus Theuderici Visigothorum regisGa naar voetnoot3; Ennodii Ticinensis panegyricum datum honori Theuderici Ostrogothorum et Italiae regisGa naar voetnoot4; leges Ostrogothorum Vestrogothorum atque etiam Longobardorum cum libro Pauli DiaconiGa naar voetnoot5, qui ipse Longobardus ex illa eadem Scandinavia Longobardos deducit, de rebus Longobardorum, deinde nomina hominum ex illis gentibus, quae in historiis, appellativa etiam vocabula, quae in legibus apparent, cum eorundem origine atque explicatione. Nunc Sublimitatem Tuam suae patriae, quod bene Deus vertat, redditam precor, ut siquae sunt inscriptiones veteres, siquae leges antiquae, siquid aliud extra edita, quod ad explicandam Suecorum antiquitatem faciat, iis ut instruar, quo consummatius exire possit id, quod destino, opus. Tum vero Sublimitatem Tuam rogo, pro certo habeat me non pro salute tantum regni Suedici, sed et pro ejus gloria nihil, quod virium mearum sit, omissurum. De cardinali Riceliaco nihil mediocre loquuntur homines. Sorbonista nuper fuit, qui ei ut numini litandum - ipsa verba posui - censuit; alius pro Richelieu vocandum Richedieu; quippe non nisi Dei esse tam sapientibus consiliis regemGa naar voetnoot6 informare. At alii minus ei faventes publicis locis programmata affixere, siquis librum reperisset sagacitatis cardinalis Riceliaci a mense jam et ultra perditum, ei pro indicio pretium fore. Infelicem se in procurandis suorum consanguineorum processibus, ne ipse quidem dissimulat multum nuper conquestus de BrezaeiGa naar voetnoot7 | |
ferocia deque MilleraeiGa naar voetnoot1 rapinis; quibus addere potuit PonticurleiumGa naar voetnoot2, navibus longis praefectum, qui per imperitiam ita rem navalem nuper turbavit, ut non alia res magis classis regiae iter morata sit missique huc legati, qui querelas perferrent. Tentavit comitis SuessionensisGa naar voetnoot3 animum cardinalis, an consortem imperii in exercitu Brezaeum ferre posset; cum pernegasset, alio vertit consilia vultque copias veteres, quae sub comite sunt, et novas, quae a civitatibus totius Galliae magno studio suppeditantur, quaeque a principe CondaeoGa naar voetnoot4 et cardinali ValettaGa naar voetnoot5 submissae sunt - eae omnes brevi ad LX M futurae putantur - distribuere in duos exercitus, quorum alterum regat comes, proelium si possit tentaturus; alteri velut subsidiario praesit ipse simulque utrique exercitui curet pecunias, belli instrumenta et quae alendo sunt militi. Iam ex hoc malo, quod hostis intulerat, nonnihil boni illatum est. Solidus in libram impositus rerum promercalium et aliud in epistolas vectigal demta sunt. Civitates cum militem suppeditent, loqui etiam liberius incipient. Cardinalis ipse subito popularis factus accedere regem, fratrem regiumGa naar voetnoot6 ire per urbem comitatu exiguo. Queruntur tamen reformati, quod archiepiscopus ParisiensisGa naar voetnoot7 his diebus per ecclesias populum admonuerit, ut illorum colloquia diffugeret, contra edicta regia, quae amicitiam coli inter utriusque sententiae homines jubent. Nimirum romanae gratiae id datum, cum optimi duces sumantur ex reformatisGa naar voetnoot8 plurimumque ipsi ad bellum conferant, ut Montalbanensis civitas integram cohortem. Post Corbiam captam quid facturus sit hostis, etiamnum latet. SancuriusGa naar voetnoot9, qui nulla de causa Corbiam dedidit, sive studio in reginam matremGa naar voetnoot10, sive ut praediis suis circumsitis parceret, cum a rege capi Ambiani jussus esset, evasit non sine ChauniiGa naar voetnoot11 - is Ambiano praeerat - infamia. Fit apud Dionisii Fanum lorica a Sequana ad Matronam, ne, si Esiam transeat hostis - quod tamen moliri non videtur metu augescentium regis copiarum -, isthac irrumpat. Sed videtur consilium HispaniGa naar voetnoot12 esse ea potius adoriri, quae Belgico fini propiora facileque tam capi quam capta custodiri possint. Itaque praecipua parte hostilium copiarum ad Samaram se tenente Esiam transgressus est comesGa naar voetnoot13 tantaque huic urbi velut sublato periculo securitas rediit, ut, quae in portis agitari coeperant, excubiae omitti incipiant. At in Burgundiae Ducatum mirum quantum trepidationis intulerit dux CarolusGa naar voetnoot14, qui cum equitibus ferme quater mille capto Verduno ejus tractus oppido | |
irrupit: adeoque parum in principe Condaeo, ejus provinciae praefecto, fiduciae habent provinciales, ut per legatos hic significaverint, si a se in Picardiam abstrahatur GassioGa naar voetnoot1, notae virtutis tribunus, res pessimo loco futuras. At cardinalis Valetta et dux BernhardusGa naar voetnoot2 commeatuum, ut ajunt, inopia et ne frugum, quod erat, absumendo res arctas Argentorato facerent, Alsatia relicta ad Lotharingiae Fenestrangium se contulere; quod ut vidit GallasiusGa naar voetnoot3, bene munito Drusenhemo propius Rhenum concessit, incertum an transiturus. Inter actus aulae, quos populus incusat, hoc etiam est, quod ArnaldusGa naar voetnoot4 edito libello Philipsburgi jacturam in Germanorum proditionem refert et velut re bene gesta centum millia florenorum de publico accepit. Parlamento dolet, quod rex implacide in eos invectus Hispano eos studere dixit. Multi senatores ut eam suspicionem tollant, crebrius etiam quam solent ad me ventitant. Regi tantum est animi, ut in sermone nuper jactaverit se hoc anno urbem Bruxellas incensurum. Et credo id fieri posse, non hinc ex Gallia, sed e Batavis, si nihil potius agendum habeat princeps ArausionensisGa naar voetnoot5, qui ad Mosam agitare aliquid videtur. Nec mari quiescitur, sed naves ab India Asiatica reduces per Sinas constabilitum commercium referunt. Mittitur in Brasiliam comes Mauritius NassaviusGa naar voetnoot6 ad eas, quae ibi sunt, copias IV M recentia adferens, in spem haud dubie conatuum dignorum Nassavio nomine. Sed magna illis damna sumtusque Angli irrogaverunt alienissimo tempore, si qua Palatinae domus cura est. NorthumbriusGa naar voetnoot7 decimam de piscatu postulans effecit, ut piscatores omnes Batavi mari decederent; unum eorum, ducem ceterorumGa naar voetnoot8, ad se colloquii specie vocatum avexit in Angliam: quod quam aegre futurum sit Batavis, facile intellectu est. Comes LicestriusGa naar voetnoot9 ita loquitur, quasi et foederis cum Gallis et restituendae cum Batavis amicitiae spem bonam habeat. Idem mihi dixit intelligere se ad Sublimitatem Tuam ab imperatoreGa naar voetnoot10 venisse literas factasque a Suedis inducias trimestres; quorum nihil mihi gnarum respondi. Alter legatorum ScudamoriusGa naar voetnoot11 velut ob morbum uxorisGa naar voetnoot12 abiit ad Aquas Pougenses, ingratus sane Gallis hospes; sed non ita ab his contemnitur Anglia, ut expetere ausint ejus revocationem; si faciant nihilo magis promoturi quam pontifexGa naar voetnoot13, qui jam bis ter amoveri Roma EstraeumGa naar voetnoot14 postulans hoc ipso ostendit utilem esse Gallis, qui ibi retinetur. Sancurius, | |
cujus modo memini, in Angliam se recepisse creditur; futurum puto, ut rex eum reposcat. In Italia nihil boni sperandum est. Ita omnia SabaudusGa naar voetnoot1 corrupit corrumpitque societate infida. Et in Valle Telina quam inopes sint RohaniiGa naar voetnoot2 res, quam adversa Gallis Rhaetorum studia ob libertatis periculum, dicet MarinusGa naar voetnoot3. HamiltonusGa naar voetnoot4 suis ad me literis jubet me bene sperare; ego, quod facere potui, rem Deo commendo. Apud cancellarium FranciaeGa naar voetnoot5 commendando saepe Annae Pomeranae principisGa naar voetnoot6 negotium, ita ut Sublimitas Tua mihi praescripserat, effeci, ut decretum ejus rebus commodum fieret, quod ad ipsam transmisiGa naar voetnoot7. Cum his literis eunt duae delineationes pactorumGa naar voetnoot8, altera quondam FalkenbergioGa naar voetnoot9 satis probata, nova a priore nonnihil discrepans altera, de locis desertis Estoniae et Ingermaniae ad culturam redigendis. Viri sunt in Batavis primores, qui id suscipere volunt. Quare rogo Sublimitatem Tuam, chartis his perlectis, ut aestimet, an quod proponitur non tale sit, quod praeter alias utilitates etiam momenti aliquid sit allaturum, quo magis status Suedici salus ei republicae cordi sit. Puto et D. SpiringioGa naar voetnoot10 aliquid de eo innotuisse. Scribit mihi D. GrubbiusGa naar voetnoot11 se cum D. SalvioGa naar voetnoot12 in id laborare, ut cum Daniae regeGa naar voetnoot13 concordia sanciatur. Nescio ego, an aliquod sit foedus, quo Dania ad tuendum eum, quo nunc est Suediae, statum, si forte armis quis impetat, obligetur. Haud dubie cogitabit Tua Sublimitas, si qua sit ratio, qua id regnum a Polonicis molitionibus possit abstrahi. Literae Coloniae 9 Augusti GotziumGa naar voetnoot14 ajunt ab Hamburgi arcis oppugnatione rejectum abiisse, ad Gallasium an ad Albim incertum. Inter Francofurdienses et Hanovienses restituta commercia. Scottam, Darmstadiensis tractus oppidum, irruptum a RamsaeoGa naar voetnoot15 conpulsamque ad belli tributa Wetteraviam. Ratisbonam rediisse comitem ArundeliumGa naar voetnoot16 eodemque venire caesaremGa naar voetnoot17. Erenbreitsteinii res bono esse in loco. Pecora multa in ambitu pasci; ipsosque praesidiarios saepe transito Rheno praeda graves redire. Viri quidam Galliae rerum admodum periti, qui me accessere, ita judicant non posse Galliam diu bello sufficere; tum quod regionibus maxime frugiferis ab | |
hoste insessis - nam et Campaniam invasisse IsolanusGa naar voetnoot1 nuntiatur - neque solitis Gallis in longinquum prospicere brevi alimenta defutura sint militi, tum quod pecuniae in parvi temporis impendia aegre corrasae sint et alias reperiendi viae ferme obstructae. Nam agrestium, quos Crocantes vocant, seditio per Languedociam vicinasque terras sedata est concessa immunitate omnium onerum, de quibus querebantur; quo exemplo forte et necessitate aliae quoque provinciae levamenta orant atque extorquent; nec jam redemtores reperiri possunt, qui onera exigenda suscipiant; et rex ipse crebris subditorum questibus inflectitur. Oro Sublimitatem Tuam me meaque ut pro sua bonitate curet: Deum vero, Excellentissime Domine, ut ei optima consilia suggerat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 18/28 Augusti 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|