Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2685. 1636 juli 24. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Excellentissime Domine, Gratias, ut debeo, maximas ago Sublimitati Tuae pro 20/30 Maii datisGa naar voetnoot5, iterque in patriam ipsi patriaeque salutare nec minus prosperum reditum precor. Gaudeo et quae Angliae et quae Galliae nomine dicta sunt legisse et prudentissimum Sublimitatis Tuae ad Gallica responsum. Et ut hinc jam scribere incipiam, video cursores celerrimos a cardinaliGa naar voetnoot6 ad pontificemGa naar voetnoot7, a pontifice ad cardinalem mitti praecipue, ut creditur, de pacis negotio. A conciliatore pontifice rebus nostris nihil boni sperari posse nemo non videtGa naar voetnoot8. Et pro certo mihi ab Italis affirmatur, pontificem nolle agi quicquam nisi inter Gallum et Austriacos, nempe ut Gallus foederatorum suorum et inter eos Suediae curam gerat; quod sane neque ex dignitate neque ex usu sit regni Suedici. Angli legatiGa naar voetnoot9 non diffitentur esse in sua aula homines Austriacis aequo plus obnoxios et vix quicquam spei esse pro Palatina domo, nisi fortiora quam antehac consilia capiantur. Unum tamen intelligere ex illis gaudeo regem ipsorumGa naar voetnoot10 non passurum sibi satisfieri nisi integro Palatinatu reddito. Scribit ad me dux Bernhardus 7/17 IuliiGa naar voetnoot11 ac significat pridie deditas Tabernas | |
Alsaticas, cum GallasiusGa naar voetnoot1 Drusenhemi esset quatuor leucarum Germanicarum intervallo. Ex ThuaniGa naar voetnoot2 literis disco, ex quo eo advenerat ValettaGa naar voetnoot3, permissum ipsi a duce imperium. Addit qui fert ducis literas fuisse ei eo tempore equitum IV millia, pedites vix quingentos, optare eum ut a regeGa naar voetnoot4 cohortes sibi attribuantur, Germanicae potius ut RansoviiGa naar voetnoot5 et DegenfeldiiGa naar voetnoot6 quam Gallicae, ob ingenii morumque disconvenientiam. Dicebat idem deditam et arcem Hochbariensem et paulo ante Oberenhemum; regem ipsum HungariaeGa naar voetnoot7 in Gallasii venisse castra, unde conjectura est eodem venturas partium praecipuas vires; ducem WirtembergicumGa naar voetnoot8 matrimonio jungi cum ea, cui patruus est RingraviusGa naar voetnoot9; pacta ejus cum imperatoreGa naar voetnoot10 esse talia, ut si ipse sine liberis discedat, haeredem habeat Austriacam Domum multum indignante et se opponente ducis fratreGa naar voetnoot11, qui apud DanumGa naar voetnoot12 est. ZavaskiusGa naar voetnoot13 languet coeli puto insuetudine. Gratias egit regi pro indutiisGa naar voetnoot14; commendavit pacem; legatos a Polonia duos ad id negotium promisit; cum cardinali in arcano egit diu. Haud dubie amicos ambit ad persequendas aliquando spes in Suediam. Et quod dicitur in Anglia dure acceptus ob postulatum sane inhumanum, ut PalatinaGa naar voetnoot15 regis sui matrimonium mutatione religionis emeret, ego puto propositum id dicis tantum causa captandae pontificis gratiae idque ab Anglis satis intelligi; nam a Polonis accepi nobilitati non displicere hoc conjugium nec offendi eos diversitate religionis; ne episcopos quidem aliud exigere quam ut pontificis accedat consensus, qui non video cur minus sit impetrabilis quam fuit ad Angli cum Gallica nuptiasGa naar voetnoot16. Sed haec haud dubie istis in partibus rectius cognoscentur. In Italia victoriam ad Ticinum amnem partam nihil magni sequitur. RohanioGa naar voetnoot17, quominus in hosticum penetret, multa video deesse praesertim ipsorum Rhaetorum studia abalienatorum durisGa naar voetnoot18 illis de Valle Telina conditionibus demerendo pontifici repertis. | |
Sed de his scribit MarinusGa naar voetnoot1. Ego pontificis nomine ad parva quaedam uti interdum Gallos video. Ceterum cardinali, rerum hic domino, suae sunt causae, cur romanam aulam demereri velit, quae certe nihilo in Gallos quam in Hispanos est propensior, solita res suas agere et regum dissidiis frui. Itaque jam per annos aliquot per legationes sex, septem, Galli nihil ibi obtinent, nisi forte magnum id putant, quod non aperte ipsis adversatur pontifex. Sed haec in Gallia et peccantur jam olimGa naar voetnoot2, et, ut puto, diu peccabuntur praesertim, quoties penes purpuratos erit jus regni. Dolam adhuc princeps CondaeusGa naar voetnoot3 obsidet non moventibus se contra Gallum Helvetiis. InterimGa naar voetnoot4 crescunt etiam in illis partibus vires hostium Barro obsesso; impedimento nonnulli illis erit Belfortum captum a comite SusaGa naar voetnoot5 18/28 Iunii. Ad Picardiae finem coactae undique Gallorum copiae et accurrens nobilitas efficit, ut hostis, qui Esam flumen transierat, retro se tulerit neque post Capellam ceperit quicquam. De classis Gallicae abitu a Bella Insula nihildum accepimus et sunt, qui putant id praecipue in destinatis fuisse, ut insulae illius ad ducem RetensemGa naar voetnoot6 pertinentis possessionem firmandae potentiae suae cardinalis acquireret. Nec quid ad Narbonam agat hostis, cognoscere dum licuit. Rex et cardinalis in suburbanis locis agunt ad confirmandos hujus civitatis animos. Literas vidi ex oppido Sancti Quintini dicentes Gallo militi illis in partibus per sex menses nihil numeratum; 5/15 Iulii hostem inde non longius III leucis abfuisse habentem XX M equitum, quod rarum, peditum X M; et siquid metuendum sit, magis Sancti Quintini oppido metuendum quam Guisiae, quae toto prope exercitu, IX scilicet Gallorum millibus, defendatur. BrezaeusGa naar voetnoot7 apud Feram se tenet cum IV M equitum, peditum XXIV M; illius literae ab illis Sancto-Quintinianis non nimium discrepantes hostis copias ea in regione faciunt equitum XVI M, peditum XIV M. Ut ad longinqua veniam: Persis magna vi bellum molientibus recepto jam Revano vix exspectandum videtur, ut TurcaGa naar voetnoot8 se vel in Transilvania pro Gaboris cognatoGa naar voetnoot9 vel alibi contra Austriacos commoveat. Naves illae quatuor, quas Angli in suarum ultionem Caletensibus eripuere, magnos hic motus cient. ArundeliusGa naar voetnoot10 Ratisbona retro Viennam cur ierit, cum Lintzae sit imperator, interpretari non possumus. | |
Pecuniarium nostrum negotium lente, ut solet, procedit ac testudineo gradu, quanquam et ego etGa naar voetnoot1 HeufdiusGa naar voetnoot2 non desinimus, quantum possumus, hos tricones impellere. A Vienna literae 13 Iunii datae docent nos ab imperatore promisso titulo regali, quem ambit, tentari SabaudumGa naar voetnoot3, ut a Gallis abducatur. Neque desperari de abstrahendo et ParmensiGa naar voetnoot4. SaxonemGa naar voetnoot5 ipsum non venturum Ratisbonam, sed missurum suos. Metui, ne Galli itinerum se, quae e Germania ad Alpes ferunt, compotes faciant. Bene evenisse imperatori, quod Budae miles ob non soluta stipendia seditionem fecerit BassaequeGa naar voetnoot6 in castellum fugere coacti aedibus direptis exuerit obsequium. Credi GoetzumGa naar voetnoot7 in Alsatia iturum tribus cohortibus ad Hermesteni obsidium relictis. Mediolani qui sunt 22 Iunii scribebant satis ibi paveri multosque se in Cremensem aut Bergamensem agrum recipere. LeganesiumGa naar voetnoot8 habere secum X M peditum, IV M equitum ad Somam et Sextum, ut aut Rohanio obstet, si is ad Lacum Majorem procedat, aut CrequiacoGa naar voetnoot9, si is a Ticino longius se promoveat, ac praesertim ut prohibeat, ne conjungant se isti exercitus. De proelio ad Ticinum nuper commisso, quae ibi sit, fama non parum ab iis, quae hic vulgantur, discrepans charta, quam ex literis Mediolanensibus descripsi, ostendet. Addunt metuere Hispanos, ne itinera Genua Mediolanum a Gallis intercipiantur. Dicebatur Parmensis Niceam iisse; Dertonam GattaGa naar voetnoot10 custodire duabus equitum turmis, peditibus sexcentis. Video simultates esse nec leves cardinalem inter Valettam et ducem Bernhardum, sed hic mussitare cogitur satis auctoratus Galliae militi etiam suo novum stipendium, dubito an non inaniter, in mensem Augustum exspectans. Oberenhemii capti historiamGa naar voetnoot11, cujus gloria haud dubie ad Benfeldii praefectumGa naar voetnoot12 maxime pertinet, ita ut hic vulgatur, mitto. Deumque precor, Excellentissime Domine, te ut Suediae communique christiani generis bono servet ac prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 14/24 Iulii 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|