Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2710. 1636 augustus 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Corbiam, quae capta credebatur, verberari adhuc hostilibus machinis et valido praesidio, nulla tamen spe evadendi, sustinere adhuc se credibilior fama est. Sed, praeter Capellam et Castelletum, Roiam et Mondiderium Hispanis cessisse constat et ex captis locis auctum illi tormentorum numerum, cum ipse ex Belgio quadraginta attulisset. Etiam Noviodunum - vulgo Noyon - in hostis esse potestate asseveratur, rumores tales graviter quamvis comprimente aula, quod adversa loquendi libertatem dare soleant. Atque adeo passim multae audiuntur infensae potentibus voces praecipue in cardinalem Riceliacum invidia erumpente. Objiciuntur ei haec maxime, quod junctos sibi sanguine, quanquam impares, magnis muneribus imposuerit; quod rem pecuniariam pessime tractari passus sit; quod urbem hanc tum ut suos hortos extenderet, tum ut nova monasteria surgerent, non una ex parte in tam gravi ac propinquo bello moenibus nudaverit nova moliens nimis longo ambitu; quod pecunias, tormenta, pulverem miserit in suum Portum Gratiae. Postremum hoc praeter caetera his diebus in Parlamento graviter jactatum est, ut amplissimi ordinis nomine querelae ad regemGa naar voetnoot2 perferrentur praecipuo incitatore praeside MemmioGa naar voetnoot3, fratre DavausiiGa naar voetnoot4 nunc in Galliam reducis. Primum praesidemGa naar voetnoot5 idem Memmius insectatus est ut publica commoda prodentem, dum privatis studet commodis. Sed rex his auditis quosdam e parlamento ad se vocavit, et in his Memmium, severeque eos increpuit, quod litibus judicandis praefecti regni res attingerent; sufficere se regimini; neque tamen aut se aut cardinalem - is adstabat - aures occlusurum, si quis privatim haberet, quod e republica duceret; sed in concessu ipsorum turbide ac per factiones agi; quare interdicere se, nequid talium negotiorum in consultationem vocarent. Quae in Portu Gratiae ad tutelam oppidi maritimi magnique usus misisset cardinalis, suo misisse imperio. Addidit cardinalis, etiamsi a rege non defenderetur, satis sibi esse rationum, quibus se suaque acta apud omne genus humanum defenderet. Abiere senatores trepidi, mussitantes, assentantes, etiam Memmius memor indicti sibi ante annos duos exsilii. | |
In urbe hacGa naar voetnoot1 munienda laboratur. At pontifexGa naar voetnoot2, ut cardinalis Riceliaci animo religionem, si posset, super his bellis injiciat, misit ei responsum astrologiGa naar voetnoot3, qui inspecta genesi cardinalis, negat eum anno toto pervicturum. Idem astrologus magna in aestimatione apud pontificem talibus credulum praedicit pacem futuram anno demum 1639. Mater Suessionensis comitisGa naar voetnoot4 graviter expostulavit cum cardinale, quod filio suo pericula mandarentur nullis ad depellenda viribus; nam cum ad Braiam aut propinquum ei Serisium vicum 4 Augusti Samaram amnem cum magnis illis copiis - XVI M equitum, XX M peditum fuisse aiunt - transiret [hostis], non erant comiti Suessionensi octo hominum millia. Potuerant hostes a nobilibus rusticisque Picardiae sisti; sed iis arma pridem rex abstulerat, ut feras sibi servaret. Dux LongavillanusGa naar voetnoot5 multum hoc tempore laborans nullos e Picardia nobiles, et Normannia aegre ducentos, excire potuerit. At Hispanorum crescere dicuntur copiae bis mille nuper ad Capellam, deinde ter mille aliis transire visis. Et ad Arleusiam Cameraco non procul alium exercitum habet Hispanus cardinalisGa naar voetnoot6. Spes hic est Batavos non quieturos, quamquam illos alieno sane tempore novis impendiis defendendum ad piscatum Angli implicant misso cum classe NorthumbrioGa naar voetnoot7, ut tributum piscarium extorqueat. Id solventibus praesidio sit. Batavi vero totis imperii sui viribus certaturi sunt, ne id onus, quod semel institutum in immensum glisceret, ut illud in freto Danico subeatur. Frater regiusGa naar voetnoot8, quanquam se nuper imperato ab urbe abitu offensum non dissimulans, corrogat, quod potest mittitque tuendis finibus. Cardinalis de sua arca duos milliones regi se mutuos dicit dare. BulionioGa naar voetnoot9 partem ejus pecuniae, quam haec civitas in novi militis stipendia collegerat, sibi tradi velut ad promovendum Dolae obsidium postulanti negatum id metu viscatarum manuum. At princeps CondaeusGa naar voetnoot10 ad Dolam etiam nunc haeret et, quo minus II M equites de suis castris mittat, dicit equitis multum sub GallasioGa naar voetnoot11 Brissacum atque inde comitatum Burgundiae petere; esse et alios sub duce CaroloGa naar voetnoot12 in vicinia, quibus opponi debere vim equestrem aut malum accipi. Ita spe auxiliorum ferociunt Dolani, ut per tubicinem principi Condaeo significaverint, dare se illi sex dies liberos, ut indemnis cum exercitu abeat; post id tempus si maneat, impune id ei non fore. Ille pari contemtu negavit se eos ad veniam accepturos, nisi colla restibus vincti supplicent. Male Gallis evenit haec hostis in frugiferas maxime Galliae | |
terras irruptio tempore messis, quam totam suam fecit Hispanus, unde ipsi ingens copia, et in urbe caritas plebi gravis. Putantur civitates et vici suo sumtu exhibituri regi L M hominum, sed hoc remedium necessitate expressum, sicut stipendii administrationem populo dabit, ita et loquendi libertatem valde formidatam potentibus. Rhotomagum in magno metu fuit non minus quam urbs haec. Nunc ad novas vires parandas dato tempore resurgunt animi manentque hi, qui secedere decreverant. Dux SulliacusGa naar voetnoot1, qui sub rege Henrico IV pecunias et armamentarium rexerat, dixit regi patris temporibus fuisse semper arma in publico parata, unde centum millia instruerentur. Sed obturbabant eum aulici NogamusGa naar voetnoot2 et SanctisimoniusGa naar voetnoot3, ut libere sermonem pertexere non posset. Ab aliis nec hoc tacetur, quae tam cito hosti cesserunt, oppida non ob aliud amissa quam quod nec militi stipendium esset nec oppidanis arma, erepta, ne adversus tot novorum onerum repertores et redemtores vulgus insurgeret. Nuper in hac urbe cum cardinalis incomitatior ostentandae securitati per urbem vectaretur, quidam anteambulonum ejus a plebe male tractatus est. Displicet multis, quod Incolismensi duciGa naar voetnoot4, parum grato in vulgus, equitatus per Picardiam regendus datur, infringendae, ut creditur, auctoritati mareschalli LafortiiGa naar voetnoot5, qui cohortibus tantum imperabit. Ex tot monachorum sodalitatibus soli carthusienses et coelestini pecuniam usui publico obtulere, singuli ordines ad alendos milites quadringentos; tantundem de suo promisit universitas. In Italia res per discordiam pereunt relatusque in hyberna ille modo Mediolano imminens exercitus. SabaudusGa naar voetnoot6 adversa in suam utilitatem rapiens Pignerolum reposcere incipit alioqui, ut creditur, exemturus se bello; idem ParmensisGa naar voetnoot7 ut faciat, suadet Etruriae duxGa naar voetnoot8. A RohanioGa naar voetnoot9 quoque nihil est hoc tempore, quod speretur sociis procul remotis et metu irruptionis hostilis ex agro Tirolensi praeter alia mala prioribus literis memorata. Rhaetos supra vetera et hoc offendit, quod perscripta eis dux dare recusat, quae ad pacta super Valle Telina rex addidit cupientibusque illis et conventui ostendere dixit nihil in iis esse, quod Rhaetis noceret, quaedam ipsis utilia; id est unum hoc, ni fallor, quod pro annuo tributo a Valletelinatibus debito communi Rhaetorum rex se expromissorem facit: manentibus caeteris quae jus imperii libertatemque religionis imminuunt. Mittuntur itaque ad eum legati, qui ex ore ipsius regi placita intelligant et ad conventum referant tamque exigua illis in locis fides habetur Gallis, ut incolae Vallis Mussolinae duo illis tormenta commodare noluerint, nisi pecunia, quantum valerent, apud se deposita. | |
Quae apud lacum Constantiensem se tenuere hostium copiae, partim in Alsatiam flexere, partim adhuc in Italiam transitum minantur sollicitis Altorfiensibus, ne in itinere haereant Helvetiis graves. Eosdem Helvetios rogavit pontifex, ut ad pacem promovendam mittere velint; legatum suumGa naar voetnoot1 Bononiae esse, ut, ubi de loco colloquii convenerit, eo se transferat. Dissolutus est Helvetiorum Badensis conventusGa naar voetnoot2 non aditus ab ullo ministro caesarisGa naar voetnoot3. Bernae, Friburgo, Soloturno, negotium datum pacandi comitatus Burgundiae. Quatuor illa Polonorum millia, quae secessionem ab exercitu caesaris fecerunt transque Rhenum se tulere, Silesiam creduntur atque inde patriam repetere. Stipendii inopia dubium utros gravius vexet: nam sicut ob eam Poloni signa caesaris deseruere, ita ex CrequiaciGa naar voetnoot4 Rohaniique exercitu multi se ad hostes conferunt. Quid agat classis Gallica non audimus, nisi quod ex Hispania literae ea visa multum ajunt per Lusitaniam trepidatum metuque incerto magna ubique fieri impendia ducesque inter se discordes agere. Andalusiis petentibus, suo sumtu naves ut armare liceret, negatum id, ne populi per se satis impatientes fraeni parere dediscant. Ducum CardonamGa naar voetnoot5 in Languedociam aliquid moliri additur. Angli, qui hic sunt, legatiGa naar voetnoot6 videntur Gallicum fedus magis quam antehac expetere, sive revera id volunt, sive ut eo rumore plus impetrent a caesare, omnes componendae ejus controversiae rationes agitante comite OgnatioGa naar voetnoot7. Mihi non videntur aliquid facturi ex usu publico, quoties arcana cum Polonis sub nuptiarumGa naar voetnoot8 velo latentia considero et nova cum Batavis, quae per totum saeculum quierunt, certamina, et pecuniam HispanicamGa naar voetnoot9, supra quatuor milliones, quae retineri in Anglia ceperat, repente permissam transvehi in Flandriam. Comes Licestrius non dissimulat validam esse eoGa naar voetnoot10 in regno Hispani factionem. Se rogatum, ut, sicut fecerat comes ArundeliusGa naar voetnoot11 atque alii, contribuere aliquid vellet ad novam instituendam societatem, quae piscatum harengarum Hollandis interciperet, detrectasse id, ne sub favorabili obtentu Hispani negotium gereret. Edicta aliquot mitto, diaria atque horaria potius. Nam ea jam ex quo hostis Samaram transiit saepius mutata in aliam atque aliam formam vidimus, prout intenderat aut remiserat metus aut ab hoste aut a plebe. ZavaskiusGa naar voetnoot12 mutasse consilium videtur eundi longius et velle mari ad suos reverti. | |
Scripsit pontifex ad electores commendans Hungariae regemGa naar voetnoot1 ad regnum Romanorum; pro quo beneficio prolixae gratiae ei actae ab imperatoreGa naar voetnoot2 et rege filio. FeuqueriusGa naar voetnoot3 ab aquis Borboniis, ubi valetudinem refoverat, vix reversus ire jussus est ad exercitum in Picardia. Ab Alsatia qui veniunt Galli in Tabernarum oppugnatione multa ajunt impetu magis quam ratione facta atque ex eo accepta tot damna. Haec dum scribo, intelligo principem Condaeum in eo esse, ut ab obsidio Dolae discedat, in speciem ut legatis HelvetiisGa naar voetnoot4 id pro beneficio detur, reipsa quod spes ibi sit exigua et propiora pericula urgeant. A Massilia literae certos nos faciunt jam advenisse eo Gallicam obita Hispania classem junctamque cum regis navibus longis terrorem facere Italiae. De Novioduno nihildum mali est. Deus, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitatis res prosperet. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 4/14 Augusti 1636.
Rogo, Sublimitati Tuae cordi sint meae res, quas et D. SpiringioGa naar voetnoot6 commendavi, ut dignitatem tueri possim. Tum vero in praecessionibus rebusque ejusmodi quid mihi sequendum sit, doceri velim. Ad ducem BernhardumGa naar voetnoot7 nihildum mittitur de pecunia in hoc tempus promissa. Noviodunum assultant hostes sed nondum cepere. Marchio BonivetusGa naar voetnoot8 Gallus ad hostes transivit. Praefectos Castelleti et CapellaeGa naar voetnoot9 damnavit rex absentes ut equis distrahantur. Id tempori datum facile cum tempore sanabitur. Poloni milites, qui secesserant, ad exercitum caesaris redeunt. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|