Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2721. 1636 augustus 22. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Excellentissime Domine, Heri venit huc D. SchmalchiusGa naar voetnoot5, e cujus sermonibus simulque transmissis chartis, pro quibus summas gratias Sublimitati Tuae habeo, didici plurima, ad quae sermones meos dirigam. Quod SanctichaumontiusGa naar voetnoot6 me revocari postulatGa naar voetnoot7, ostendit satis, quam leves motus hi homines habeant. Cum postremum regemGa naar voetnoot8 vidi, benignissime ab eo acceptus sum. CombalettaGa naar voetnoot9 uxori meae multis praesentibus dixit plurimi me a cardinaliGa naar voetnoot10 fieri. Comes BrulonusGa naar voetnoot11 rogavit, regem ut salutarem, etiamsi nihil haberem negotii: id ei gratum fore. Etiam ipso die hesterno BerlisiusGa naar voetnoot12, alter regiorum admissionalium, mei salutandi causa ad me venit. Duae sunt fontes hujus in me molitionis: alter a PavioGa naar voetnoot13 ejusque adjutoribus, alter a Gallis. Pavius et qui ejus sunt partium, cum hanc aulam faventem sibi habeant, sperant se a me jam legato extorsuros, quod a privato extorquere nunquam potuerunt, ut iis, a quibus indignissime tractatus sum, ultro supplicem. Nimirum | |
Libertas pauperis haec est
Contusus rogat et pugnis concisus adoratGa naar voetnoot1
Ego vero sicut Batavis, ut regni Suedici amicis commodare data occasione nunquam negligam, ita cavebo, ne de me quisquam triumphet. Sed haec causa Pavio id in se passo, quod mihi struxerat, minus valitura in posterum est. Nam qui huc veniet legatus Batavorum, D. OsterwyckiusGa naar voetnoot2, qui apud Venetos hactenus legatione functus est, vir nobilis, probus ac literatus, nihil mihi adversum struet; quin si qua poterit, favebit mihi. Altera a Gallis causa haec est, quod regnum Suedicum multum infra se dejicere cum cupiant, me ad eam rem parum facilem experiuntur. Et sane si quid detrimenti accipere dignitas Suedica debeat, malim id per alium fiat. Sanctichaumontium a me adiri mos vetabat, ut et Venetus mihi legatusGa naar voetnoot3 et alii dixere. Hominem privatum patrem IosephumGa naar voetnoot4, quoties apud alios eum reperi, benigne alloqui non omisi: ut eum domi suae adirem, hoc quoque moribus erat adversum. Chavignium - ita nunc vocatur Buttilerii filiusGa naar voetnoot5 - saepissime compellare volui: misi, horam accepi, aedes adii, non vacavit ipsi. Questus sum per uxorem ea de re apud Combalettam: responsi nihil accepi. Etiam nunc, si quid agendum sit, experiri paratus sum, an audiri possum. Cardinalem antehac vidi saepe: purgavi me de falsis criminationibus, prae se tulit satisfactum sibi. Nunc quod eum non adeam, causae sunt duae. Prior: quod non amat interpellari, nisi quid sciri dignum adferatur. SciscitabiturGa naar voetnoot6, quo loco sint res delineati foederis. Certi aliquid respondere res me non patitur. Deinde vero cum Angli duoGa naar voetnoot7 regni sui dignitatem contra ea, quae cardinalis sibi arrogat, praefracte tueantur, ego, quid facere debeam, mandata exspecto, quae, simul accepero, sequar. Interim nihil est, quod urgeat; res foederis non hic sed ibi tractanda est: quare nec multum refert, multum hi an parum fidant mihi, cum negotii nihil nunc certe habeam, nisi nuntiare quae fieri video audioque. Nec solent hi homines cuique fidere, nisi quem sibi obnoxium habent. Vident se me suorum consiliorum ministro uti non posse, cum oblatam mihi iterum annuam regis liberalitatem, ita ut legatum decebat, iterum recusaverim. Ideo mihi negant se fidere, ego vero, cur iis non nimium fidam, causas ex rebus mihi cognitis veteribus ac novis plurimas habeo. Non desinam stationem tueri munusque mandatum. Si transferor - et hoc aequo animo feram -, dum sine damno ac dedecore meo fiat. ZavaskiusGa naar voetnoot8 etiamnunc hic haeret: et ajunt a DanoGa naar voetnoot9 quoque legatum exspectari. PoloniGa naar voetnoot10 contra nos causam AngloGa naar voetnoot11 affinitas commendabit credo et | |
Dano, Gallo pontifexGa naar voetnoot1, ad cujus nutum quam res omnes hujus aulae versentur, et saepe monui antehac, et hae quoque MariniGa naar voetnoot2 literae docebunt. Pacificatoribus pontifice, Anglo, Dano, Polono nihil boni sperare audeo. Hoc regnum, quo acrius bello in Hispaniam implicatur, eo forte se promtius ab imperatoreGa naar voetnoot3 absolvet. BavariGa naar voetnoot4 copiis debere hoc Gallia creditur, quod non statim, ut Samaram transierat hostis, Lutetiam properaverit expositam praedae reperturus urbem, si id fecisset. Italiae res corruptas, dum SabaudusGa naar voetnoot5 sua agit et nunc aperte in Pignerolam seGa naar voetnoot6 recipiat, dissidium minatur. ParmensisGa naar voetnoot7 non ab EtruscoGa naar voetnoot8 tantum sed et a Genuatibus ad causam suam a Gallis dissociandam impellitur; consentiunt VenetusGa naar voetnoot9 et MantuanusGa naar voetnoot10, quos ea de re differentes audivi. RohaniiGa naar voetnoot11 et Rhaetorum res quo sint in loco, parco dicere, ne a Marino memorata repetam. Dolae ab obsidio discescit princeps CondaeusGa naar voetnoot12 ita propere urgente quippe Picardiae periculo, ut honestam aliquam speciem per pactiones, quas Helvetii conficerent, opperiri non voluerit. Hostis partim cis partim ultra Samaram est. Qui Samaram non transiere, ceperunt Corbiam nullius rei ad victum bellumve egenam et praesidio incessam militari sexcentorum hominum. Integris moenibus oppidani ad deditionem militem pertraxere. Ob id flagitium capti sunt praefectusGa naar voetnoot13 et adjutor ejus SancuriusGa naar voetnoot14, simul Ambianum venerant, capite culpam luituri; qua in re vicem doleo praesidis MemmiiGa naar voetnoot15 et, qui recens in Galliam a legatione venit, DavausiiGa naar voetnoot16, quorum sororemGa naar voetnoot17 in matrimonio habet Sancurius; eadem pars hostium Ambianum coepit obsidio claudere oppidum non firmum nimis sed valida arce. Pars, quae Samaram transgressa est, inter eum amnem et Esiam sita populationibus vastat. Interim tempus datur regi vires colligendi egregias. Exercitus, qui Dolam obsiderat, pars ibi manet, ut Ducatum Burgundiae contra arma ducis CaroliGa naar voetnoot18 et LamboiiGa naar voetnoot19 tueatur; bis mille equites ad finem Picardiae veniunt; totidem ferme ex ValettaeGa naar voetnoot20 | |
exercitu ducisque BernhardiGa naar voetnoot1 duce comite GuichioGa naar voetnoot2. Plus quam mille ex attributis sibi regionibus adducit frater regiusGa naar voetnoot3; nec paucioribus ex Normannica vicinaque nobilitate LangovilliusGa naar voetnoot4; IV M ferme habebat jam ante comes SuessionensisGa naar voetnoot5; proximae civitates et haec imprimis addunt bis mille. Ita duodecim M equitum paucos intra dies futura sperantur; hosti creduntur esse octodecim; peditatum quoque rex auget adjutantibus civitatibus speratque ei in eo fine futura ejus XXV M; rustica plebs, quae in tanta necessitate ad subitariam militiam vocatur, non minus efficiet; his viribus pares se praelio judicant; eoque animo rex, qui Silvanecto in urbem redit, brevi iturum se dicit aut Compendium aut ad loca propinqua cum cardinali, qui ex Portu Gratiae machinas XL deferri jubet. EdictumGa naar voetnoot6, quod mitto, quo ex quaque urbana centuria tricenos sibi rex sumit opificesque vetat plus uno ministro uti, causa est, cur multi damnosam militiam metuentes hinc aufugiant, quidam et ad hostem, quod ut prohibeatur pontes ubique magnis insidentur praesidiis. Exercitus Valettae et Vinariensis potissima adhuc retentat GallassiusGa naar voetnoot7 firmis se munimentis ad Drusenhemum tenens. A suburbanis Bellovaci magnam vim pecorum nuper abduxere Hispani. Marescallus LafortiusGa naar voetnoot8, cui, ut dixi antehacGa naar voetnoot9, cohortium cura mandata est, discedere non vult, nisi de machinis et quae bello sunt necessaria deque alimentis bene sibi prospectum sit. Seditiones rusticae in Lanquedocia creduntur multa regis concessione medicinam accepturae. Spes magna est bonorum successuum a gemina regis classe, altera a Sanctonico, altera Massiliensi litore, quae nunc coiere, credunturque magni aliquid efficere posse in regno Neapolitano, ubi delectus duritas seditionem excitavit modicis auxiliis in bellum civile ituram. Illud ad meas res pertinens minime reticendum putavi. Pavii, cum et Batavico munere et legatione exutus hinc abiret, filiumGa naar voetnoot10 venisse ad me patris missu et operam ejus, si qua in re cuperem, in Batavis obtulisse. Respondi, siquid vicissim in Gallia gratum ei facere possem, me facturum. Cum diceret optasse patrem occasionem sibi aliquam datam, ut mecum colloqui posset, respondi et me, si se obtulisset occasio, non diffugiturum fuisse colloquium, humaneque exceptum dimisi. Comes Suessionensis, quod nunc intelligo, Esiam transit tuendo Bellovaco. Rex Chantiliaci est, ubi hodie ad eum venturus exspectatur cum copiis frater. De induciis susurratur. | |
Deum precor, Excellentissime Domine, ut regno Tuaeque Sublimitati res prosperas largiatur. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12/22 Augusti 1636.
Putatur VindexGa naar voetnoot1 abGa naar voetnoot2 EusebioGa naar voetnoot3 alieniorGa naar voetnoot4. D. SpiringiusGa naar voetnoot5 quid pro me ad HeufdiumGa naar voetnoot6 scripserit, mihi non constat. Heufdius paululum mihi dedit. Interim debitis mihi trimestribus et tot itinerum gravibus mihi impendiis premor. Cui malo et in praesens et in posterum remedia, ut spero, Tuae Sublimitatis bonitas reperiet. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|