Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2762. 1636 september 18. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot8.Excellentissime Domine, Ad Silvanectum sunt nunc quoque rexGa naar voetnoot9 et cardinalisGa naar voetnoot10: rex bene valens, cardinalis super corporis dolores animo quoque aeger, dum cogitat, quantis rebus | |
et fratrem regiumGa naar voetnoot1 et comitem SuessionensemGa naar voetnoot2, armis nunc regiis ita cogente necessitate impositos, offenderit, cunctaque consilia circumspicit, per quae non Galliae tantum, sed et sibi consulat et sua et propinquorum oneratus invidia non ita placatis dejecto BrezaeoGa naar voetnoot3 nobilium vulgique animis, ut stantem MileraeumGa naar voetnoot4 patientes aspicere possint, cujus avaritiaGa naar voetnoot5 nova haec regni vulnera feruntur accepta. Accedit fama ipsam reginam matremGa naar voetnoot6 Capellam venisse, ut e propinquo factionem, si possitGa naar voetnoot7, suscitet, quod tamen vix successurum creditur, quia ultio ejus cum Hispanorum rebus conjuncta est, quorum odium metusque apud Gallorum animos omnibus inimicitiis graviora sunt. Corbiam hostes ita in altum excitatis operibus munierunt, ut oppidi aspectum abscondant. Partem tamen copiarum habent in iis locis, quae nobis cis Samaram sunt, quasi proelio paratam, quanquam non credunt rerum periti consilium ipsis eam aleam jactandi. Nec magis id rex, quanquam et ipse pugnaturi famam spargit, facturus videtur: nam et Pictaviensem et Armoricam nobilitatem venire ad se paratam in ver distulit. Rambervillerio per vim capto bonam famam assecutus est dux BernhardusGa naar voetnoot8, quod mulierum praesertim divino cultui dicatarum pudicitiae eam curam gesserit, quam hinc abiens reginaeGa naar voetnoot9 promiserat. Pulveris bellici, quod e Portu Gratiae venit, in Picardiam portatum est. At in Burgundiae ducatu tanta fuit penuria ex regentium non incuria sed peculatu, ut coacti fuerint Divionis magistratus a Genevensibus petere, obtinuerintque decem librarum millia, postquam tantundem Helvetii se Genevensi armamentario reddituros promiserant. De Alsatia nihil habemus certi: et conjuncturusne se sit cum rege HungariaeGa naar voetnoot10 GallasiusGa naar voetnoot11, an in Campaniam, quia ducatui Burgundiae satis a rege prospectum sit, iturus dubitatur. Classis regia progressa ad Stoechadas re nulla acta rediit; neque mirum, cum XII naves longas habeat haud amplius contra Hispanicas ejus generis XXXVI, quibus se aliae a duce EtruscoGa naar voetnoot12 adjungant, quasi ex Senensi foedereGa naar voetnoot13, ex quo et cohortes praebet, revera quod ipse ut alii principes Itali, statum praesentem Italiae moveri nolint. Navibus, quae rotundae dicuntur, validior Gallus: habet enim prope LX, cum HispanusGa naar voetnoot14 supra XIV non habeat: sed earum silente coelo, quod saepe in illo mari evenit, usus exiguus. Tum vero militum classis omnis regia plus sex mille non habet, quod ad terrestres conatus parum est. | |
Sperarunt per Petrum MancinumGa naar voetnoot1 exsulem multis ejusdem fortunae comitatum in regno Neapolitano aliquid movere Galli: sed ei quoque rei obviam iisse videtur regni ejus rectorGa naar voetnoot2, praeter eas, quas habet copias, ab Etrusco duce quater mille peditum auxilio adjutus. Postquam Galli diminutum ad sex millia exercitum multis laborantem incommodis in agrum Montisferrati et Pedemontanum retro duxere, Hispani agrorum compotes Gatinaram incendere, Fontanam cepere tridui oppugnatione, et alia manu Redibum in Mediolanensi ducatu. Auctum utriusque loci praesidium. Discordiae Gallos inter et SabaudumGa naar voetnoot3 non desinunt: neque occultae sunt, nuper etiam ad mutua vulnera progressis inter se militibus, dum morandi sedem in Pedemontanis quibusdam locis Galli sibi vindicant, Sabaudi negant. Ducis ParmensisGa naar voetnoot4 copias Gallorum auxiliis, quae mari Genuensi venerant, nonnihil auctas in agro Placentino cecidit dux Hispanus Martinus ArragoGa naar voetnoot5 quinque millia secum habens, Germanos maxime, castellumque Rotofredum periculo exemit. Neque vero armis tantum invalidus Parmensis, sed et pontificisGa naar voetnoot6, cujus vasallus est, imperiis concutitur minantis ei certam excommunicationem, ni intra XXX diem armis absistat missa pari ad DoriamGa naar voetnoot7, vicinum ejus atque hostem, denunciatione. Creduntur ambo MutinensisGa naar voetnoot8 exemplo bellum relicturi iis, qui potentiores sunt quam ut talibus territentur. Etiam marchioni EstraeoGa naar voetnoot9 per amicitiae speciem cardinalis BarbarinusGa naar voetnoot10 ostendit monitorium in regem Galliae paratum: et in cardinalium consessu adversus Riceliacum, ut pacis christianae turbatorem, declamatum constat, nimirum ab Hispanica, quae multum ibi potest, factione. Et extra ordinem jubilaeum publicavit pontifex pacis a Deo expetendae gratia. Pontificis, qui hic est, nuntiusGa naar voetnoot11, regis permissu ad cardinalem HispanumGa naar voetnoot12 misit de indutiis; ejus negotii eventum opperitur simulator morbi ZavaskiusGa naar voetnoot13, ut, si succedat, suas res apud Gallos simul et Anglos eandem opportunitatem exspectantes, promoveat. Video multa tentari in PoloniGa naar voetnoot14 gratiam metuique, ne aliquando etiam apertius controversum nobis fiat jus regni. Ideoque ego, qui non nimium rigidus circa honoris ostentamenta esse solebam, cogor circumspicere atque observare singula. De RohaniiGa naar voetnoot15 morbo, quem remittere intelligimus, quantaque ibi sint rerum | |
gerendarum impedimenta, scribit MarinusGa naar voetnoot1, cujus res Tuae Sublimitati cordi esse non dubito. Ad comitem LicestriumGa naar voetnoot2 rex BritanniarumGa naar voetnoot3 nec minus ad Arundeliae comitemGa naar voetnoot4 sua manu scripsit. Sperant inde aliquid e re sua Galli. Sed in postremo colloquio cum iis, quos rex Galliae ei negotio imposuit, Gallis foedus offerentibus, si jam nunc arma Angli sociare vellent, negavit ejus se rei potestatem habere Licestrius. Neque aliud quicquam Galli obtulere: quos miror etiam nunc sperare abiturum Ratisbonensem conventum sine electione romani regisGa naar voetnoot5. Ajunt imperatoremGa naar voetnoot6 ex majoris numeri sententia regem romanum non nisi consentientibus suffragiis fieri posse. Facile aliquos electorumGa naar voetnoot7 rem prolataturos ad pacis tempus. Ego videor mihi videre cursuros certatim electores, ut sua studia imperatori ejusque filio cunctas terras per arma, insidentibus probent. BavarusGa naar voetnoot8 matrimonio et spe communium liberorum gravido jam uxoris utero adstringiturGa naar voetnoot9: SaxoGa naar voetnoot10 et BrandenburgicusGa naar voetnoot11 per consiliarios Austriacis mancipatos arcanasque pactiones: ecclesiastici religionis studio. Et ne TrevirensisGa naar voetnoot12 discrepet aut captivi suffragio disputatio oriri possit, alius surrogatum iri dicitur: idque inter capita consultationis fore juxta pacem Suedicam bellique in Gallos molimina et tributorum ordinationem. LandgraviumGa naar voetnoot13 fama spargit ab indutiis recessisse acceptis e Gallia L M scutatorum et cohortibus duabus. Plerique sic existimant patrem IosephumGa naar voetnoot14, in quem negotiorum maxima transmittit cardinalis, dum aulae Romanae gratiam et sibi purpuram quaerit, ea agere, quae et res sociorum et Galliae et ipsius cardinalis Riceliaci plurimum labefactent. Recentiores ab Italia literae nuntiant Afros praedones a Biserta et Tuneto exscensu in oram Neapolitanam facto, sine damno depulsos. Germanicae vero literae quanquam eae veteres magno ad nos ambitu veniunt, metuere nos jubent Colmariae, Montipellicardi, Schlestado. A GotzioGa naar voetnoot15 Paderbornam obsideri: venientes ad Gallasium septem peditum cohortes, unam draconariorum ad Norimbergam conspectas dici in itinere esse decem cohortes e Silesia, duo | |
militum e Westphalia millia, paulo plus a Saxone, quae se aut cum illo, aut cum rege Hungariae jungant. Hanoviam de indutiis pangendis laborare. In Anglia est jam PonicaGa naar voetnoot1. Illud quoque non praeterierim, cum hic Galli exterique omnes fraudari se non tantum suetis regis liberalitatibus, sed et stipendiis debitis querantur, comitis interim SvarzenburgiciGa naar voetnoot2 Brandenburgicam aulam regentis libere honoraria ad diem persolvi. Haec postquam scripseram, redit ad me HamiltonGa naar voetnoot3. De HornioGa naar voetnoot4 nihil spei, mutata omnia. Pecuniae, quam hic acceperat, post multa impendia restant Tiguri II M VIII C imperiales. Ea summa si suppleatur, ut fiant VI M imperialium, ait posse redimi supellectilem HorniGa naar voetnoot5 bis tantum valentem, quae UlmaeGa naar voetnoot6 est. Ipse dubitat hic cohortem, quae HeiburniGa naar voetnoot7 fuit, ambire malit, an ad Tuam Sublimitatem proficisci. Putat principem CondaeumGa naar voetnoot8 cum ValettaeGa naar voetnoot9 et ducis Bernhardi copiis imparemGa naar voetnoot10 tamen hosti multum illisGa naar voetnoot11 in partibus crescenti fore. Praeterea Vallis Telinae laboraturas res incursu hostilium copiarum, partim e Lindavia, partim e Tirolensi agro. Regem Hungariae ipsum ivisse ait Ratisbonam. Mitto PeblicziiGa naar voetnoot12 literas de illo negotio loquentes, de quo jam per notas scripsi et SprecheriGa naar voetnoot13, ex quibus cognoscet Sublimitas Tua insidias, quae literis nostris fiunt. Rediit jam huc a Nivernensi peregrinatiuncula baro ScudamoriusGa naar voetnoot14, ordinarius Angliae legatus; venitque ad me et literas mihi Northumbrii comitisGa naar voetnoot15 ostendit, ex quibus video Batavos piscatores coepisse subire jugum piscarii vectigalis. Pro ea mercede Angli eos a Dunquercanorum rapinis defendent. Ita introducuntur onera, quae paulatim in immensum exeunt. Deus, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem resque ejus prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 8/18 Septemb. 1636. Polonorum literae nos docent pacis negotio destinatum Zavaskium: Ratisbonensi conventui OssolinskiumGa naar voetnoot17 in mandatis habentem, ut regis Hungariae | |
praesentationi faveat, ut pacis Germanicae adjutor sit et ut amicos sibi paret, per quos indutiae cum Suedis in pacem ex ipsorum commodo mutentur. Rex secum habet in Picardia ferme XLV M milites. Fratri regio adest LafortiusGa naar voetnoot1, comiti Suessionensi CastilionaeusGa naar voetnoot2. Et hic alchimista gloriosus BoismaillaeusGa naar voetnoot3 nomine, cum rege et cardinali multa collocutus auri, si credimus, tam properus opifex, ut septenis diebus CC M scutatorum facile sit daturus, egregium rebus egenis subsidium. Patior facile regem, nequid ei prodesse potest, hac fama frui. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|