Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2733. 1636 augustus 28. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot1.Nobilissime atque amplissime Domine, Literae, quas XXVI Iulii ad me scripsistiGa naar voetnoot2, tum quod multa scitu digna nuntiant, pergratae mihi sunt, tum quod virum summum Dominum SalviumGa naar voetnoot3, cui plurima debeo, mei memorem ostendunt. Ego quantum vestrum utriusque amicitiam faciam, si rebus potius quam verbis possum ostendere, gaudeam. De Magdenburgo et StargardtaGa naar voetnoot4 minuit dolorem anticipata jam mali utriusque exspectatio. Magis incipiamGa naar voetnoot5 illud de landgravioGa naar voetnoot6; sed quanti temporis sint, quae cum hoste iniit, pacta et an Gallis facta consciis, multum refert. Domini Iohannis SkytiiGa naar voetnoot7 casum doleo. Spero ea esse belli commercia, quae libertatem facile indulgeant. DanusGa naar voetnoot8 multum metuo, ne praeter veteres simultates PoloniGa naar voetnoot9 in res nostras molitionibus implicetur. Unde si qua pactione atque etiam concessione eorum, quae ob locorum situm Albimque pene praeclusum aegre defenduntur, abstrahi poterit, id bene erit; sin minus, etiam atque etiam videndum, an Suecia praeter apertum hostem caesaremGa naar voetnoot10 et pontificios Germaniae tot aliis clanculariis par esse possit, et quae sunt rationes horum malorum parte saltem aliqua semet explicandi distrahendique infestos. Haec aula noxis mutuis in Austriacos magis magisque accenditur et cum nuper Picardiam invaderet Hispanus cardinalisGa naar voetnoot11, in edicto posuit id se etiam caesaris mandato facereGa naar voetnoot12. Sed mirum quam in aulae Romanae gratiam consilia hic versentur non levi, ni fallor, periculo Galliae et regentis cuncta cardinalisGa naar voetnoot13. Iam nunc archiepiscopus ParisiensisGa naar voetnoot14 publice in ecclesiis moneri homines jussit, ut a familiari convictu ac colloquio protestantium abstinerent, cum mutuum inter diversa sentientes commercium amicitiamque edicta imperent et tamen optimi duces RohaniusGa naar voetnoot15, LafortiusGa naar voetnoot16, CastilionaeusGa naar voetnoot17 ex illis sint et civitates, in | |
quibus eorum numerus praevalet, ut Montalbanum, magno studio militeque ac pecunia rem communem juvent. Remisit jam eo usque ea, quae in hac urbe fuit trepidatio, ut imminutae alibi sint excubiae, alibi et negligantur, nimirum quod hostis omisso, ut videtur, Esia, qui inter Samaram Sequanamque medius fluit, Samarae adsita ac proinde Belgico fini propiora adoriantur; quanquam quid nunc agant, postquam Corbia ipsis nimium facile per ignaviam praefectiGa naar voetnoot1 obtigit, dubitatur. Interim bene est, quod regiGa naar voetnoot2 tempus datum est exciendi civitatum terrarumque vires, ita ut propediem LX millia ad finem PicardicumGa naar voetnoot3 habiturus credatur eisque bipartitis, altero exercitu praelium ausurus, altero interiora obtecturus. At in Burgundia postquam a Dolae obsidio abitum est, trepidari a Gallis incipit, quod occupato Viroduno ad Ararim cum equitum ferme IV millibus illuc irruperit dux CarolusGa naar voetnoot4. Cardinalem ValettamGa naar voetnoot5 et ducem BernhardumGa naar voetnoot6 alimenti inopia coëgit Alsatia digredi et in Lotharingiam se ad Fenestrangium referre; quorum abitu securior GalassiusGa naar voetnoot7, postquam Drusenheimum bene permunierat, ad Rhenum concessit, incertum utram in ripam bellum portaturus. GotziusGa naar voetnoot8 ei se juncturus an aucturus sit ad Albim hostium vires dubitatur et hoc. Hanoviam intelligimus cum Francofurdiensibus restituisse commercia; nec minus prospere armis rem gerere, quando ScottamGa naar voetnoot9, Darmstadiensis tractus oppidum, irrupisse, Weteraviamque ad tributa bellica compulisse dicitur RamsaeusGa naar voetnoot10. Erenbreidsteinium et pecore abundare et praedis ditari nuntiatur. Ratisbonae jam est Angliae legatus comes ArondeliusGa naar voetnoot11, et ipse, nisi exspectatio hominum fefellit, imperatorGa naar voetnoot12; electores alii in itinere, alii praemissis legatis secuturi. Ajunt quidem Angliae legati nihil se boni Ratisbonae sperare, sed tamen neque foedus cum Gallis faciunt et Batavorum labores pro re communi impediunt disjectis vi ac metu eorum piscatoribus, qui mari decedere maluerunt quam semel suscipere onus ex quantuliscunque initiis cum tempore tanta sumturum incrementa, ut quaestum incertum et modicum facile sint exhaustura et sic transmotura plebem maritimam ad terras ejus oneris immunes. Haec res et pecuniae Hispanicae ex Anglia in Flandriam trajectioGa naar voetnoot13 in causa sunt, cur restitutionem Palatinae domus a proximis suis derelictae vix sperare liceat; videtur mihi AnglusGa naar voetnoot14 conciliaturam suam oblaturus ad ea, quae Suedis | |
Danisque intercedunt negotia, si ea tamdiu trahuntur. Fatigat enim se illa gens legationibus et plerumque irritis. Gallis et hoc minus consilia sua probabunt, quod in Angliam recepisse se dicatur SancuriusGa naar voetnoot1 deditae citra necessitatem Corbiae reus. In Italia nihil agitur, adeo titubat ista societas, ad Hispanos semper SabaudoGa naar voetnoot2 respectante. Et Rohanio vix quicquam est virium, adversa praeterea Rhaetorum studia, ideo quod Galli potentiam firmare munimentorum possessione quam populorum liberorum benevolentia malunt. Classis tum illa, quae per Oceanum ad oram Massiliensium, obita Hispania, venit, tum illa, quae jam ante ex longis navibus constans in Mari erat Interno, nihil adhuc agit occasiones rei gerendae an pacis per pontificemGa naar voetnoot3 cudendae tempus exspectans. Haec nunc erant. Quicquid posthac nosci dignum inciderit, non patiar vos ignarosGa naar voetnoot4 rogoque, ut quicquid in illis geritur partibus, quod mihi ad bonum publicum sit cognitu utile, id ne ignorem. Deus, Nobilissime atque Amplissime Domine, tibi, Domino Salvio nobisque omnibus propitius adsit. Tuae Nobilitati addictissimus ad omnia obsequia
| |
Lutetiae, XVIII/XXVIII Augusti, anni MDCXXXVI. |
|