Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2609. 1636 mei 30. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Literas tuas, quas Maii calendis datasGa naar voetnoot2 accepi, eo expectabam avidius, quod omnia heic de rebus nostris tristiora quam erant adferebantur. Et habet hoc ignorantia, quod ad pejora credenda proclivior est. Magnum damnum accepit res sociorum amissis Confluentibus Treverinis, quibus consultam voluisset dux BernhardusGa naar voetnoot3, qui diu hic retentus inter aulica oblectamenta nunc demum ad res agendas dimissus est, postquam praecipua rerum tempora effluxerunt. Abiit eodem tempore et cardinalis ValettaGa naar voetnoot4 seorsim a duce Bernhardo habiturus exercitum. Fines Galliae aliis cum copiis tutantur principes regii sanguinis CondaeusGa naar voetnoot5 et SuessionensisGa naar voetnoot6. In Italia ac Valle Telina stant ferme res aequalibus partium viribus vitiisque. Pacis magnum per omnem Galliam desiderium video sentiente plebe commercii damna. Nec Batavi abhorrent. Ad colloquium Coloniam ferme omnium judicio video destinari, urbem liberam, extra bellum et tamen non longinquam bellantibus. In magna exspectatione sumus, quid comes ArundeliusGa naar voetnoot7 Ratisbonae sit effecturus, aut hic comes LeicestriusGa naar voetnoot8, qui in itinere est. Stada et Buxtehuda quali praesidio teneantur, scire cupiam, tum quae spes sit de principe LunemburgicoGa naar voetnoot9. De landgravioGa naar voetnoot10 varia in dies his in partibus jactantur. Quod de electore SaxoniaeGa naar voetnoot11 quaeris, mihi videtur expeditu haud difficile. Noverat leges imperii et reverentiam caesariGa naar voetnoot12 debitam, cum armis oppressus opem Suedicam imploravit seque devinxit federe id continente, ne seorsim pax fieret. Video Saxoni faventes Germanos tradita Gallis imperii loca causari: ego quam id sit factum necessario aut utiliter, mihi judicationem non sumo, ut quae exactam requirat rerum et ejus temporis et ante actarum cognitionem. Sed cum Gallos saepe querentes audierim de cunctatione magni cancellariiGa naar voetnoot13 in tradendo Philipsburgo, ego viri summi prudentiam tum in aliis rebus tum in hac praecipue admiror, qui in negotio invidioso non ultro incurrerit, sed aliorum consensu se passus sit vinci. Nunc, postquam is locus tam negligenter custoditus est, quam ardenter | |
fuerat expetitus, ipsos Gallos nimiae cupiditatis poenitet. Dicunt mihi regisGa naar voetnoot1 ministri in solutum partis ejus quaeGa naar voetnoot2 Suediae debebatur, numerata per S. ChaumontiumGa naar voetnoot3 magno domino cancellario prope CC francorum millia. De ea re me nihil certi ex illis partibus accepisse miror. TurcaeGa naar voetnoot4 vires in Persas verti videntur, a quibus Rewanum obsessum est. Poloni cum Palatina conjugiumGa naar voetnoot5 non ex re fore Suedica, video, multos arbitrari. Dicitur legatusGa naar voetnoot6, qui e Polonia in Hollandiam venit, ex Anglia etiam huc venturus. Si quid scitu dignum evenerit in his locis aut aliunde cognosci poterit, non patiar te ignarum. Vale vir nobilissime. Tuae Nobilitati addictissimus obsequentissimusque
| |
Lutetiae, XX/XXX Maii MDCXXXVI. |
|