Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2732. 1636 augustus 28. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot3.Literas abs te binas, mi frater, 5 et 12 datas AugustiGa naar voetnoot4 prope eodem accepi tempore. Tardius jam curari mirum non est hoste omnia intercursante. Redditae mihi sunt priores tuae hodie, cum posterius datas heri accepissem. Scripsi ad magnum cancellariumGa naar voetnoot5, ut constituat ipse, quid mihi super Anglicana controversia faciendum censeat. Est in ea re aliquid ad Suediam pertinens. Quod filiumGa naar voetnoot6 in vertendis Institutionibus juvas, facis pro tuo more, ut de omnibus nobis optime merearis et mei absentis liberis patrem exhibeas. Utinam respondere tuis benefactis queam. Labor ille non male ei procedet, si ad quamque materiam legerit digestorum ejusdem argumenti titulum. De AnthologiaGa naar voetnoot7 etiamnum cogito. Typi illi optimi non sunt. BlaviusGa naar voetnoot8 bonos correctores Graeci sermonis non habet et tardus est. Sed et hic librarii minus avidi ob prostratum per bella mercatum librorum. GronoviumGa naar voetnoot9 novi neque dubito, quin is nos amet. Spero RivetumGa naar voetnoot10 bonae fidei futurum. ParentibusGa naar voetnoot11 opto commodam senectutem. Scripsi de iis ad te nuperGa naar voetnoot12. Pecunia illa HispanicaGa naar voetnoot13 jam ex Anglia in Hispaniam transiisse dicitur. | |
ReigersbergiusGa naar voetnoot1 ubi redierit, rogo Rotterodamense negotiumGa naar voetnoot2 impellite. Acceperam Veldii interpretationemGa naar voetnoot3. Sed puto instrumento aliquo publico mihi opus fore, quale est, quod Vidimatum vocant. Testimonio opus mihi esset illo Delfensi aut et aliorum. BorelioGa naar voetnoot4 omnia opto felicia. Puto intellecturum jam Petrum nostrum exemplo Nassovii comitisGa naar voetnoot5, quam non inhonorae sint tales profectiones. Si locus illi aliquis posset obtingere, in quo et industriam exerceat et res maris addiscat, putem non spernendam occasionem. Ut diu eum nostris sumtibus et quod optare eum video pro dignitate nostra sustentemus, res nostrae praesentes non ferunt. Scripsi ad senatorem Reigersbergium pati me posse, ut Rotterodamensis civitas arbitros sumat e judicibus, senatores puta CromhoutiumGa naar voetnoot6 et CouwenburgiumGa naar voetnoot7; a nobis sumantur senatores alteri duo; et ab his omnibus, si opus sit, quintus. De SalmasioGa naar voetnoot8 puto me tibi scripsisse datum ei titulum consiliarii status, ut invidis oculi etiam de inanibus doleant. Lutetiae securi vivimus hoste propiora omittente, intento locis ad Samaram. In Burgundia res mutatae sunt. Periculum a Comitatu abiit, in Ducatum incubuit infuso illuc cum IV M equitum duce CaroloGa naar voetnoot9. Ad defensandum nunc propiorem nobis limitem egregii sunt paratus mira civitatum quanquam duriter habitarum studia. Qui Capellam et Castelletum dedideruntGa naar voetnoot10, culpae alicujus; qui Corbiam tradiditGa naar voetnoot11 collusionis si non cum Hispano, certe cum regina matreGa naar voetnoot12 accusatur crediturque se in Angliam recepturus. Quomodo procedant res inter Anglos Batavosque, scire desidero. Ego non desino quotidie proponere ea, quae ad concordiam spectant, ut Palatinae domui tam diu afflictae spes aliqua exoriatur. Vale, mi frater, et me crede tua benefacta grato aestimare animo, ut debeo. Tuus et animo frater
| |
28 Augusti novi Cal. 1636.
Si Petro iter Brasilianum, quod velim, allubescit, nihil ad nos rescribite, sed conficite negotium eumque rebus necessariis instruite. Sumat secum libros aliquot et bonorum consortio bona omnia addiscat. |
|