Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot2716. 1636 augustus 18. Aan Willem de Groot1.Quoties, mi frater, apud me cogito, quibus maxime rebus promoveri possit remota a controversiis aut damnosis aut minus utilibus christiana pietas, duo mihi libri in mentem venerunt dignissimi, qui in usum eorum, quibus sermo noster incognitus est, vertentur, aut in Gallicum, qui satis late patet, aut in latinum: Homiliae Puppii2 et liber Germanice editus anno 1632 hoc titulo: Von der Reformation, oder Erneuerung der Gemeinte Christi3, nisi quod in hoc forte quaedam Utenbogardi4 aut alterius prudentis arbitrio resecanda aut mitiganda sint. Poteris de hoc meo consilio cum prudentibus agere. Video scriptis plus profici quam sermonibus, quod ab iis edoceri eos, qui docti sibi videntur, minus pudeat. Portat has literas Meunerius5, de quo scripsi antehac6. Si quid potes facere, ut cum bona gratia haeredum Stoutenburgii negotium suum transigat, erit id mihi gratissimum. Tui amantissimus frater
| |
|