Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2746. 1636 september 6. Van Willem de GrootGa naar voetnoot9.Frater optime, Beasti me iis, quas XXVIII. Augusti misisti litterisGa naar voetnoot10, quibus ut respondeam hoc habe: GraswinkeliumGa naar voetnoot11 jam totum esse in refutando SeldenoGa naar voetnoot12, cujus operis specimen, ubi ventus faverit, spero accipies; de te quid constiturus sit magnus cancellariusGa naar voetnoot13, intelligere aveo, et rursus quid tu de Anthologia tuaGa naar voetnoot14. | |
Testimonium, ut a Delfensibus habeam, quale desideras, pro viribus annitar; in Roterodamensi negotioGa naar voetnoot1 non multum profici video, et cum senatoreGa naar voetnoot2 agam, nequa expediendae rei praetermittatur occasio. PetriGa naar voetnoot3 animum omnino a profectione Indicana, et expertus sum et scripsi antehac, esse alienissimum, neque mutabit eum profecturus illuc Mauritius comesGa naar voetnoot4, quamquam et conditiones omnes apud eum jam sunt lectae. Si foro operam addicere velit, puto eam Petro fore non infructiosam et possemus nos in hac parte alicui esse usui, imprimis vero D. senator, qui hoc consilium maxime probat, ut ex ipso, puto, intelliges; ego Petrum ad nos evocavi, ut coram certi aliquid statuere tibique rescribere possimus. SalmasiumGa naar voetnoot5 senatoria dignitate auctum laetor; audio ad nos reversurum, quod sane malevoli non optant, nos vero amici omnes desideramus. Quomodo se res in Gallia habeant, ex te filioveGa naar voetnoot6 saepiuscule discere aveo; apud nos nihil fere geritur. PrincepsGa naar voetnoot7 naves multas etiamnum penes se retinet, quanquam tempestas anni ferre non videtur ut magni quid capessat, certe non circa oram Flandricam. Anglorum rexGa naar voetnoot8 in instituto suo perseverat, ut exercitium marini dominii sibi velit vindicare. Navis, quae e Persia in portum Hitlandicum appulit, ab aliquammultis Britannicis quasi circumcidetur; misit et eo societas Indica aliquas et nostris, quis futurus sit rei exitus, in incerto est. Dorpius admirallus nosterGa naar voetnoot9 omnium hic sermonibus vapulat, et apud Ordines accusatur, quas redux excusationes in promtu habiturus sit, videbimus. Ordines Hollandiae queruntur se multa circa ultimum cum Gallia tractatumGa naar voetnoot10 ignorasse, quae tamen scire debuerint, idque PavioGa naar voetnoot11 imputatur. Magna hic rationum et aerarii conturbatio est; in castris bis lustratio militum est instituta et secunda vice longe minor numerus repertus quam priore, quod Ordines male habet et milites, quibus pessime solvitur, alienores reddit. Hamburgo accipimus BaneriumGa naar voetnoot12 et StalhausiumGa naar voetnoot13 copias SaxonisGa naar voetnoot14 fere ad internecionem usque cecidisse; ita nuntiant, qui Amstelodamo litteras accipiunt; dulce mihi est progressus Suecorum, quando de nostris vix ulla spes, intelligere, tam tua quam publica causa. | |
Deus O.M. te orbi christiano nobisque diu servet incolumen, Brandanum DetriiGa naar voetnoot1 adverso vento hic etiamnum detineri puto, quanquam aliquot diebus hominem non vidi. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, VI. Septembris 1636.
F[i]lio salutem dicas rogo, cui ut scribam, angustia temporis prohibet. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 6 Sept. 1636 W. de Groot. Boven aan de brief: Rec. 27 oct. |
|