Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2588. 1636 mei 12. Van Th. GraswinckelGa naar voetnoot7.Illustrissime Domine, Cognate plurimum observande, Gaudeo intercapedinem silentii nostriGa naar voetnoot8 tali caussa rumpi, quam tu ipse tanti | |
esse fatearis, ut non doleas occupationes tuas sic diffindi. Postremae quidem tuaeGa naar voetnoot1 cum eas mihi laudes emetirentur, quas ego nunquam mihi attribui posse existimavi, in eam me necessitatem deduxerunt, ut, quibus responderem, verba me deficerent. Neque enim agnoscere illas audebam neque tamen reprehendere sustinebam, sive a judicio tuo, quod pluris me facere atque ipse opinabar, laetatus sum, sive ab affectu, quem etiam falsa caussa foveri atque ali non indignabar, profectae essent. Illud satis acceptum uti habeas, quam supplex rogo, tua erga me merita adeo grata tibi aeternum fore, ut apud posteritatem, cui quidquid de te fama suggesserit, curae erit, hoc quoque ceu honorificum mihi profiteri sim paratus, quod me inter maxima nomina tua scripseris. Jam autem ita res fert, ut nunciandum sit publico decreto demandatam mihi esse provinciam scribendi contra librum J. Seldeni, quem ille Maris clausi titulo nuper evulgavitGa naar voetnoot2. In ea sparta exornandaGa naar voetnoot3 cum totus sim, quantum quidem mihi forensia officia liberum mei relinquunt, ad te vel cumprimis eundum fuit ad subsidia tanti muneris, quod patriae maximo affectu impendo, conquirenda. Fuit jam olim tua ista opera, cum eruditissimo firmoque opere Mare LiberumGa naar voetnoot4 assereres. Et memini, quo tempore Lutetiae me convictu tuo dignatus es, quo non alia vitae pars laetior mihi fluxit, non alia fructuosior, subinde sermones obortos, quibus et patriae nostrae autoritas confirmaretur, et argumenta, quibus alii eam oppugnant, jugularentur. Quorum sententiam procul dubio etiamnum in pectoris servas armario nec paulo stabiliorem redditam auctamque, cum post editos divinos illos tuos de Pacis ac belli iure tractatus Ga naar voetnoot5, decretoriis armis adversum te Seldenum consti- | |
tisse, non vulgus, sed et inter eruditos non pauci judicent, ille vero magis denudatum se ostenderit, certum habeo. Quare etiam atque etiam obsecro, ut quaecumque eius argumenti vel commentatus vel meditatus es, ea benigne mecum communicare non dedigner is atque imputare hanc operam, sive patriae, cui vel invitae, scio, optima maxima debere vis, sive caussae tuae honorique, cui nemo libentius hoc bellum quam ego militare desideret, sive denique amori mei, quem dudum eo excrevisse et sensi et testor, ut nunquam tantum mihi rogare pudor permittat, quantum tua comitas concedere velit. Si omnia solum vertant, si tu te ipsum etiam deseras, dum modo huius hominis caussa aliquid facias, nunquam, quoad vivam, deerit, qui memoriam beneficiorum tuorum in sincerissimo erga te tuosque omnes studio cultuque illibatam veneretur. Salveat a me animae tuae dimidium, tuque quam velim salve et vale. Illustriss.mo nominis tuo aeternum devotus
| |
IV Eid. Maias MDCXXXVI, Hagae. | |
Adres (met andere - latere - hand): Incomparabili ac supra laudem Dn. Hugoni Grotio Serenissimo Reginae et Coronae Sueciae legato Lutetiam. |
|