Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2682. 1636 juli 24. Aan T. GraswinckelGa naar voetnoot9.Tuo in me tam benigno animo, vir clarissime, nihil est quod non debeam. Auxilia, quae a me habere potuisti, exigua sunt pro iis, quae felicitati ingenii tui et tuae diligentiae debes. Ostendit hoc egregium tuum pro Venetis opusGa naar voetnoot10, dignum tantae reipublicae majestate. QuareGa naar voetnoot11 dubito, quin quicquam es suscepturus, id famam tuam, quam magnam jam adeptus es, facturum sit majorem. Ego de eo, quod a me magis honoris mihi habendi causa quam quod opus sit | |
tibi, petieras, ad magnum cancellariumGa naar voetnoot1 scripsiGa naar voetnoot2, ut quid mihi faciendum sit, pro suo in me jure statuat. Distuli tibi rescribere ipsius responsum opperiens, id quod non venerit; nescio, occupationesne ipsius gravissimae, an iter in Suediam in causa sit. Caeterum si quid est, quod a me proficisci possit gratum tibi tuisque, scis me eum non esse, qui multum rogandus sim. Admonuisse suffecerit. Vale et bene rem gere. Tuus ut semper
| |
XXIV Julii MDCXXXVI. |
|