Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2681. 1636 juli 24. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime Domine, Ventus, quae diu debuit, tandem cumulo nobis persolvit omnia. Accepi enim eodem tempore literas nobilissimi filii tuiGa naar voetnoot5 datas IX Iunii; tuas XXIIGa naar voetnoot6 Iunii ejusdem et XX datas, pro quibus utrique gratias ago summas, Deo autem maximas, quod valetudinem tibi dederit commodiorem, cum spe etiam melioris in posterum. Morbus, quo tentaris, frequens est pertinaciter studentibus, quare huic etiam quamvis honestissimae rei adhibendus a nobis modus. Equitatione autem quod uteris, multum laudo. Est enim ea corporis motio efficax satis ad ea discutienda, quae coalita noxam ferunt et tamen composita nec vehemens nimium. Nobis gaudium attulerunt deditae XVIGa naar voetnoot7 hujus mensis Tabernae Alsaticae, caro quamvis emtae, multa non militum tantum, sed et ducum sanguine, quos inter multum desiderantur egregius juvenis comes Iacobus HanoviusGa naar voetnoot8 et peritus belli HeibrunnusGa naar voetnoot9. Etiam Hochbari arx in potestatem venit, cum jam anteGa naar voetnoot10 Oberenhemum Croatarum, qui ibi apparuerant, discessu nostrisGa naar voetnoot11 accessisset. Clara duci BernhardoGa naar voetnoot12 haec victoria, hoc magis, quod GalassiusGa naar voetnoot13 cum exercitu Drusenhemi erat, ad quartam leucam, quo et rex HungariaeGa naar voetnoot14 venisse nuntiatur. | |
Dola etiamnunc, quantum scimus, arma Gallica retundit. Post Capellam in Picardia nihil promovit hostis, quanquam equitatu quadruplo validior. Sed ejus ad obsidia exiguus est usus. Oppidum Guisia toto exercitu, id est decem prope millibus militum, defenditur, sane necessario, quandoquidem isthac ad interiora iter est nec sine periculo ad ulteriora tendentium a tergo relinqui potest. De comite LicestrioGa naar voetnoot1 magna in hac aula est aestimatioGa naar voetnoot2. Creditur melior esse quam quae habet mandata. Certe aulam Britannicam debilitari quorundam in Domum Austriacam studiis nec negat nec gaudet; et nobiscum sentit opus fortioribus consiliis, nisi jacentem pati velint Domum Palatinam. Dolet nobis omnibus, saepe enim colloquimur, quod cum Batavis de piscatu aliisque rebus, cum Gallis ob naves captas utrinque, a Gallis quidem jure belli ad vetanda cum Hispanis commercia, ab Anglis autem talionis obtentu, controversiae oboriuntur asperantque animos neque eos sinunt rebus majoribus intentos esse. Ego haec ut auferantur, diligenter laboro et omnia moveo, neque in eo defatigabor. Audio PontanumGa naar voetnoot3 scribereGa naar voetnoot4 aliquid pro DanoGa naar voetnoot5 contra Seldeni ϑαλασσοϰϱάτημαGa naar voetnoot6. Princeps Arausionensis WilhelmusGa naar voetnoot7 inter alia nascenti tunc maxime reipublicae et hoc prope necessarium constituitGa naar voetnoot8, ut, quae erant inter nationes Belgicas civitatesque ambigua, quiescerent, donec belli finis repertus esset neque medii temporis possessio fraudi cuiquam esset. Vellem inter regna ac populos, quorum interest modum adhiberi magnitudini Austriacae, idem nunc fieret dilatis Areopagitico more in centum annos litibus ἀπόϱοις. De pace video nuncios commeare pontificemGa naar voetnoot9 inter regemqueGa naar voetnoot10. Sed excelsus cardinalisGa naar voetnoot11 animus rebus praesertim laetis ad Ticinum perque Alsatiam et a Picardico fine, ut sperare est, depulso periculo non projiciet arma, nisi iis conditionibus, quibus testata sint apud posteritatem ipsius in Galliam merita. Interim in hoc persto pontificis conciliaturam non posse non inimicam esse protestantibus. ArondeliusGa naar voetnoot12 a Ratisbona retro Viennam iit, credo, amicis ibi comparandis. Nam imperatorGa naar voetnoot13 ipse Lintzii est. De liberata Hanovia scripsi antehacGa naar voetnoot14, sed tantum est illinc huc intervalli tamque infesta in medio omnia, ut ista prope citius ad vos quam Lutetiam perferri arbitrer. | |
De Leodicis non defuimus legati prope hic omnes ostendere, quantum intersit eos non deseri amantes adeo libertatis et bello natos. Spero Batavos quoque invigilaturos occasioni tam vicinam tamque utilem amicitiam ostentanti. Gaudeo principem ArausionensemGa naar voetnoot1 podagra liberatum, nam quanquam capite imperatur, non pedibus, habent tamen et pedes usum suum, nec in militia tantum, sed et in imperiis. Hic qui aerarium tractantGa naar voetnoot2, perpetua chiragra laborant; nec id Suedia tantum experitur, sed et sociorum alii. De classe Gallica nihildum audimus; nescio, an morantem tamdiu ad Armoricum littus auferre, qui nunc flant, Euri poterunt. Sed imperant classi alter antistes BurdigalensisGa naar voetnoot3, alter Harcurtius terra bonusGa naar voetnoot4. Rex Romanorum quin futurus sit qui nunc Hungariae estGa naar voetnoot5, prudentium vix quenquam video dubitare. BavarusGa naar voetnoot6 tamen cunctatur nonnihil, ut certus sit retinendi quae possidet. ScutamoriusGa naar voetnoot7 plane et sine fuco tuus est. Dabo operam, ut idem sis apud Licestrium, virum praeter ceteras virtutes eximie eruditum. Deus te tuosque servet et res fluctuantes ad bonum commune gubernet. Illustrissimae Dominationi Tuae omni observantia addictus
| |
Lutetiae, XIV/XXIV Iulii anni MDCXXXVI.
De LunemburgicoGa naar voetnoot8 si quid accipis certi, rogo particeps fiam. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|