Oeuvres complètes. Tome X. Correspondance 1691-1695
(1905)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 2711.
| |
[pagina 195]
| |
accipies. De permutatione scriptorum geometricorum quid futurum sit videbimus, ubi rationes meas expenderit Vir Cl. quibus velim acquiescat. Tuis literis 23 Aprilis datis an responderim non satis meminiGa naar voetnoot2). Reperio quidem inter adversaria mea, quae eo sine scripserim, sed quia dies non est additus neque in tuisGa naar voetnoot3) mearum mentionem fieri video, suspicor angustia temporis exclusum, non potuisse describendis vacare, eoque absque tui interpellatione recta ad Leibnitium me tunc scripsisse. Nunc vero eorum quae in illo schediasmate continebantur describere quaedam non pigebit quae sic [se] habent. Venio ad tuas die 23 Apr. datas in quibus causas interrupti studij tui Geometrici ingenui enarras, utque cum opera tum impensa perierit, non sine culpa doctoris Cranij. Attamen cum non solum ames haec studia sed et aliquo usque in ijs profeceris, non credo te penitus ca deseruisse, praesertim cum intellectis aliquatenus elementis possint vel sine magistri opera continuari. De Cartesij asseclis istis qui non ratione sed authoritate et partium studio ducuntur, jam ante tibi assensus sumGa naar voetnoot4). Quod vero sententiam meam requiris an expedire existimem ut placita hujus philosophi publice ac privatim in Academijs praelegantur, debebas, Vir Eximie, potius illos consulere qui quid sieri debeat statuere possunt. Scias tamen meo judicio neque hanc philosophiam neque Aristotelicam aut ab uno quopiam authore denominatam invehendam videri, sed solius veritatis rationem habendam, ut à singulis sumantur quae optima ac rationi convenientissima censebuntur. Multum Cartesio debemus quod novas vias in physicae studio aperuerit atque omnia ad mechanicas rationes reducenda author fuerit, quas quae excedunt ea et captum ingenij nostri excedere certum est. Sed ubi ad singularia ventum est, in plerisque fere falsa pro veris obstrusisse Cartesium existimo idque in commentatiunculis meis de Luce et gravitateGa naar voetnoot5) jam testatus sum, et nisi fallor in materijs hisce difficillimis verisimiliora quaedam protuli. Sicut et in legibus motus corporum inter se collidentiumGa naar voetnoot6). Atque idem in parelijs me facturum recipioGa naar voetnoot7), nec non in magnetis mirabilibus explicandisGa naar voetnoot8). Sed nec in metaphysicis unquam Cartesij rationibus assentiri potui de Dei existentia et animae immortalitate. Huetij Censuram legi cum primum prodijt ab ipso Authore mihi missamGa naar voetnoot9), in qua non pauca mihi probari memini, sed et aliqua notavi quibus responderi posset. Quod negotium et vestrates aliquotGa naar voetnoot10) et Volderus noster sibi sumserunt. At ille parvi facere haec | |
[pagina 196]
| |
omnia videtur, prout ex nuperis ejus ad me literis intelligoGa naar voetnoot11). Ego vero nihil nisi Volderi thesesGa naar voetnoot12) legi, quae non ita contemnendae videntur. |
|