Oeuvres complètes. Tome X. Correspondance 1691-1695
(1905)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 104]
| |
No 2686.
| |
[pagina 105]
| |
quod quaesivisti, an ejusmodi esse judicem Philosophiam Cartesij ut in Scolis publice privatemque doceri possit. Equidem neque hanc neque Aristotelicam neque ab uno quopiam autore denominatam invehi vellem, sed unius veri ratione haberi, ita ut a singulis ea sumantur quae optima ac rationi convenientissima censebuntur. Nihil autem magis obesse videtur philosophicis studijs, quam si in formam systematis redigantur, unde rerum omnium causae quasi jam compertae depromantur. Vix enim ullas satis adhuc tenemus, neque proficere inquirendo possumus si, quod nescimus, scire nos arbitremur. Huetij Censuram legi cum primum prodijt, ab ipso auctore mihi missamGa naar voetnoot5), in qua non pauca probari mihi memini, sed et aliqua notavi quibus responderi possit. Nihil tamen hactenus vidi ab ullo editum qui hanc sibi provinciam detegerit. Itaque lubenter ea videbo quae Swelingium vestrum commentatum scribisGa naar einda). Quod autem Cartesium intelligi posse absque matheseos peritia idem vir doctus affirmat, non prorsus assentior; non enim plane hospes in his studijs esse debet qui vel hujus philosophi placita cognoscere cupit, vel aliquid in naturae contemplatione operae pretium facere. Nam praeterquam quod tota physice ad mechanicas rationes quantum fieri potest, deducenda est, nemo ingenium ei studio aptum habebit, qui non et Geometricae aptum habuerit, neque evidentissimis illius demonstrationibus veritatis sincerae gustum perceperit. τας λαβας ȣϰ ἐχεις dicebat philosophusGa naar voetnoot6) ut scis cuidam ἀγεωμετρητῳ. Sed de his hactenus. Priusquam vero te dimittam vir humanissime, est quod rogem et in quo operam tuam mihi commodari cupiam. Acta illa Eruditorum Lipsiensium sero semper ad nos deferuntur, ad minimum bimestri spatio postquam in lucem prodierint. Saepe autem quae illis inseruntur citius videre mea interest. Quamobrem si quo pacto efficere posses ut ea maturius nanciscar nautarum aut tabellariorum opera qui istinc Amstelodamum proficiscuntur, faceres mihi rem gratissimam, nummos vero impensos cui jusseris numerabo, et vecturae mercedem etiam solita majorem. Vale. Cum ad me scribes, quo minus aberrent epistolae ac ruri euntem inveniant, hac inscriptione quaeso utere:
in 't noordende naest de Crabbe.
Huygens Seigr. de Zelhem. |
|