No 2712.
G. Meier à Christiaan Huygens.
20 novembre 1691.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 2711.
Illustri Viro Chr. Hugenio G. Meiserus S.P.
Noli, quod videris facereGa naar voetnoot1) in eam animi sententiam declinare, veluti si Nobiliss: Leibnitzius diffisus promissis Tuis ea quae prius missa oportebat secum continuerit. Diu enim jam est quod inclusaeGa naar voetnoot2) et ad Te Vir Illustris adtinentes scriniis meis conservantur. Ego interea, si quid recte computo, in eam adducor opinionem Cl. Leibnitzium hoc in votis unum habere; ut, dum neuter institutos logarithmos introspexit, sed chartae utriusque apud me domi meae tabellariis allatae conveniunt codemque tempore mea, quam lubentissimus obtuli Tantis Viris, opera singulis communicantur, tanto major ex eo gratia redundat, cum in erudito isthoc et recondito negotio consoni et conspirantes repperientur ingeniorum motus et consentiens sibi calculus. Quemadmodum ergo id in mandatis dederat, prima ego hac angaria ad Te, Vir Celeb:, literas Cl. Leibnitzii transmittere volui, debui. Caeterum quae ego aliquando, ut quid de Cartesianae philosophiae congruentia cum methodo scholastica et varii gradus ingeniis juventutis, ex Te rogaveramGa naar voetnoot3), hanc ut