Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1671.
| |
[pagina 279]
| |
commercium non tecum solum, sed et cum caeteris Regiae Societatis Clarissimis Viris, mea, ut videri potest, culpâ interruptum mansisse, qua de re si queruntur, communis ipsis aliisque omnibus aliarum regionum amicis meis expostulatio est. Sed profecto non nisi cogente necessitate et quantumlibet invitus ita facere coactus sum cum crescenti in dies epistolarum scribendarum oneri me parem diutius esse non possea nimadvertissem, nisi si, id unum agere contentus, reliqua studia omitterem. Nolim autem existiment quicquam proinde de pristino affectu decessisse, aut me oblitum, eximiae humanitatis ac benevolentiae, quâ advenamGa naar voetnoot2) me excepistis omnique officiorum genere demeruistis; imo crebro jucundissimum illud tempus memoria repeto, vultusque ac nomina simul insignium virorum, quibus tam innotescere contigit. Quin et praeclaro Regiae Societatis instituto, si quicquam alius, ab eo tempore favi, cujus nuper quoque cum historiamGa naar voetnoot3) elegantissimo stylo conscriptam perlegerem haud exiguam inde voluptatem cepi. Quod si sors tulisset ut apud vos potius quam hic vitam ducerem, utilior fortasse vobis opera fuisset mea, voluntas & effectus pronior esse nequisset; eoque non nimium dolere debes, haec uti evenerunt contigisse. Ego vero ex quo huc concessi id quod commendas curare pro viribus non destiti; nequid nempe invidiae atque obtrectationis ex mutua aemulatione inter hanc nostram vestramque Academiam suboriatur, atque id imposterum quoque operam dare pergam; ac nemo quidem est é nostrorum numero, qui aliter quam oporteat, erga te animatus sit, quive non maximi te faciat, ut proinde iniquus ipse futurus sis, si Gallos tibi parum equos ex Leotaudo, Sorberio, aut Laurentio aestimes; quorum unus ut scis ob procaciam poenam sustinuitGa naar voetnoot4), omnes vero quatenus immerito te lacescunt bonis indignationem movent. Eum vero, quem ultimo loco nominavi, quod attinet, cum tibi eruditione mathematum scientia longissimè concedat, altercandi vero dicteria congerendi peritia nihilo forsan inferior futurus, doleo cum illo litem exortam; ac nunc etiam suadeo, ut tanquam indignum te certamen quam primum omittas, quando ille saniora consilia respuens bili suae temperare nequit. Caeterum uti de illatis tibi injuriis pro jure amicitiae apud me conquereris, liceat mihi invicem de meis apud te dicere. Rectene an secus Jacobi Gregorij demonstrationes reprehenderimGa naar voetnoot5) non jam quaeram, cum ex iis, quae novissime nunc respondiGa naar voetnoot6), quo loci sit controversia illa, intellecturus sis. Credebam equidem prima illa discussione meâ nihil eum offensum iri, namque et non sine laude de summa operis locutus sumGa naar voetnoot7), et quae parum evi- | |
[pagina 280]
| |
denter demonstrata erant, examinare concessum putabam. Quod vero accuratiora suis de Dimensione Circuli antea me edidisse subjunxeram, illud et vere et modeste, ut existimo, dixi, illud reticens nempe, quod merito objicere poteram, praecipua illum theoremata quae hoc spectant ex meo libello desumsisse, quippe plane eadem ac tantum alia via demonstrasse, idque nullâ factâ mei mentione. Sed nec inique eum tulisse primas illas animadversiones meas responso suoGa naar voetnoot8) satis moderato ac civili mihi persuaserat. Ex eo vero cum penitius argumentum hoc inspexisset, meliora- | |
[pagina 281]
| |
que aliquanto initio proditis reperisset, successu ut videtur ferocior factus neque exspectans quid ei repositurus essem, acerbissimo scriptoGa naar voetnoot9) in me nihil tale metuentem homo invehitur, plagijque sese accusatum praetexens publice me mendacij insimulat; opusculaGa naar voetnoot10), quae a multis annis edidi pro viribus vilipendit, cum tamen, ut dixi, praecipuam suorum partem inde mutuatus sit, denique quacunque potest carpit, obtrectatur, insultat. Atque id eo molestius tuli quod Regiae Societati se insertum, titulo libelliGa naar voetnoot9) praefert, quae cum viris sapientibus abundat, nec male erga me quod sciam affectis, debuisset sane moderari praecipitem illam adversarij mei audaciam. Sed et nunc si quid in eum juris habent ad retractandum compellere deberent, ne mihi necesse sit existimationem meam publice quoque vindicare, sicut publice impetita est. Quam enim invitus ad contentiones ejusmodi descendam, qui me norunt sciunt. Quod vero ad accusationem attinet, qua contendit, me non misisse ad vos RegulamGa naar voetnoot11) super hyperbolae dimensione fundatam, ad inveniendam Aeris gravitatem in datis a terra elevationibus, Illustrissimus Eques Moraeus, si epistolas meas asservavit, in ijs alicubi eam reperiet, atque ego, si opus esset, responsum ejusGa naar voetnoot12) proferre possum, quo regulam illam non displicuisse Geometris vestris significavit; sed credibile est, Gregorium non admodum curiose rei veritatem exquisivisse. Caeterum cum libellus iste contumeliosus allatus est, responsio meaGa naar voetnoot13), quae cum his literis ad vos deportatur typis jam excusa erat, quae licet nunc moderata sit, primoque ac non secundo Gregorij scripto conveniens, tamen quo minus in lucem exiret obsistere nolui, cum tanto majorem mihi factam injuriam omnes agnituri sint, quanto longius ab inferenda abfuisse videbunt. Et de his quidem jam nimium multis, sed veniam dabis spero justae indignationi. Quod dimensionem hyperbolae per Logarithmos Barovio vestro eandem mecum repertam fuisse admones, cave existimes id mihi parum gratum esse, si enim ille me aeque atque ego illum reperisse eum ignoravit, utrique in solidum laus debetur. At si verum fateri volumus, magna ejus pars ad Gregorium a Sancto Vincentio pertinet, qui primus spatiorum hyperbolicorum comparationem instituit; quod ego considerans, regulam illam jam olim inventam venditare non curavi cum et multa potiora hactenus praestiterim. vale vir Clarissime meque Tui studiosissimum ama.
Dabam Parisiis 13 Novembris. 1668. |
|