Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 592a.
| |
[pagina 460]
| |
velit; seque tam facilem fauentemque praebeat, ut meis votis illico, ac ea concepi, annuat. Est etiam quod jure gloriam mihi arrogem, quum Princeps generosissimus summis ornatus virtutibus, eximiis sapientia ac eruditione clarus, desideriis meis tam clementer indulgeat, & ope sua benigna eorum expectationem expleat. Adeo multis nominibus Celsitudini tuae Serenissimae obnoxius & obstrictus officium meum nunquam deseram, tuasque apud omnes celebri praeconio laudibusque vere heroïcas virtutes extollam. Vitreis illis organis, quae liberalitati tuae ac munificentiae debeo, ubi accepero, utar in experiundo apud nos tam aëris constitutionem, quam vinorum variorum spiritus, & aliis, ad quae fabricata sunt, adhibebo, quodque illis deprehendero Celsitudini tuae Serenissimae sum prompte significaturus. Thermometrum unum ex Polonia a quodam amico meo anno superiore accepi, quod Florentiae confectum mihi asseruit, per intensissimos aestatis praeteritae aestus ad gradum trigesimum septimum liquor in illo tubulo intumuit; vicissimque Decembris elapsi diebus aliquot, aspero vehementeque frigore, quo Sequana concretus in glaciem est ad gradum 7 liquor depressus apparuit. Hoc etiam adnotaui, pruinam cecidisse ac tenuissimam glaciem visam esse ubi liquor fuit ad 15 gradus compressus; usque dum ad 14 gradus subsedisset gelu non expectaueram, cum monuisset me amicus supra illum gradum nec cadentem rorem in pruinam, nec aquam in glaciem concrescere. Quam possum gratias maximas Serenissimae Celsitudini tuae habeo, quod postremis suis epistolis 23 Decembris superioris anni ad me datis, tam clemente ac favente animo mecum egerit, ut de Apollonii Pergaei jam absoluta interpretatione Latina, deque editioneGa naar voetnoot2) mox secutura monere voluerit. Ab omnibus certe Mathematicis maximo gaudio perfusis tanti auctoris libri, tantopere expetiti, tractabuntur versabunturque. Gratissima quoque futura sunt ab illo Vincentio Viviano, quem Apollonium alterum sub tua Serenissima Celsitudine teste idoneo appellare possumus, reperta, quae antiqui illius magni Mathematici demonstrationibus lucem sunt procul dubio allatura, vel brevissimae morae ita sum impatiens ut omnis odiosa mihi sit, quique horum eximiorum operum editionem sufflaminaret, invisus mihi semper foret, nullus quippe libros illos legendi me cupidior viuit. Sunt aliquot menses, cum scripto edito additaque figura Horologium a se inventum explicuit Christianus Hugenius Zulichemius et Hagae Comitis in Batavia ediditGa naar voetnoot3), ante vero septimanas aliquot scripti illius exemplaria ad me transmisit. Unum hisce cum literis Serenissimae Celsitudini tuae destinare decrevi, ne forte diutius illo careas, quo jucunditatem aliquam percepturus es. Illarum machinarum faber quasdam fabricatur, quae per septem dies continuos trochleis appensa pondera demittunt, quae ante diem septimum rursus reduci non est opus. Sunt inter illas, quae chalybaeâ eaque flexili lamina vel bractea, si magis haec appellatio arriserit, circa tym- | |
[pagina 461]
| |
pani axem circumuoluta ac contorta moventur. Penduli appositi mirabilem motus rotarum aequabilitatem inuexit, & trochleae adhibitae motus cessationem, dum reducuntur pondera, cessare faciunt. Non ingratum Serenissimae Celsitudini Tuae fore scriptum illud existimo, cum ob auctoris, qui in Mathematicis excellit, nomen, tum ob inventam rem humano generi, navigantibus praecipue, coelumque observantibus utilissimam. Ut me benignitate tua solita prosequi, benevolentiaque favere semper velit Celsitudo Serenissima Tua impensissime venerabundusque rogo; seque persuadere sinat, nullum addictum magis aut obnoxium inter clientes suos habere. Vale Serenissime ac Generosissime Princeps & diutissime, sospes salvusque viue & me amare perge. Scribebam Lutetiae Parisiorum Die 28 Februarii anno 1659. |
|