Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 199a.
| |
[pagina 459]
| |
videtur editam in qua caetera quidem egregie pro instituto sed de motu quod Regulas Cartesianas praeter primam omnes falsas esse nondum perspexerit miror. Ego longe alias regulas in ea materia inveni quarum demonstrationes jam scribere aggressus sum. Et omnino vera inveni quae de contemplationis hujus difficultate et momento Galileus prodidit dialogoGa naar voetnoot7) 4o. pagina 264. 265. et pagina ante appendicem. Siquid adhuc novae rei in lucem is hic prodijt quod ad studia nostra pertineat aut si quid ipse memorabile reperisti aut ab alijs tibi missum est, ne mihi significare graveris. Item quam prope liber de locis PlanisGa naar voetnoot8) ad umbilicum perductus sit et ante omnia ecquid prospera ipse valetudine perfruaris. Vale.
7 Octobris. |
|