No 199.
G.A. Kinner a Löwenthurn à Christiaan Huygens.
16 septembre 1654.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 194. Chr. Huygens y répondit par le No. 205.
Illustris ac Generosissime, Domine Colendissime. Salutem â Domino atque obsequia mea paratissima.
Jnsigne vanitatis Astrologicae speculum in ipso poenè meridiano Sole praeterlapso Augusto conspeximus, Nobilissime Hugeni, ubi Sol notabilem Ecclipsim passus est, sed multò maiorem Astronomi, quorum calculus sat turpiter aberravit. Ecclipsim illi invisam multis retrò seculis, infinitâ malorum Jliade praegnantem, quin universalis creaturarum omnium ruinae prodromum iactabant, et tamen, quantum quidem ex observationibus constat, et in tempore et in mole Ecclipseos tam absurdè decepti sunt, ut nihil aequè certò hâc ipsâ Ecclipsi portendi existimem, quàm notabilem Astrologici nominis et artis infamiam, quam apud aequos rerum aestimatores incurrent, qui tam ludicrae artis futilia fundamenta merito risu deinceps excipient. Scribit ad me Româ celeberrimus Mathematicus Athanasius Kircherus, se Ecclipsim observâsse et comperisse secundum tempus astronomicum Jnitium diè Augusti 11. Hora 21. 15′. Durationem totam Horarum 2¼. Magnitudinem Digitorum 7½. cum tamen pro Horisonte Romano ex Astronomorum calculo praedictum fuerit Jnitium Hora 22. 30′. Duratio Horarum 3. Magnitudo Digitorum 10. 47′. Qui error sanè valde notabilis est, ut planè his stantibus non videam, quomodo in tanta ipsius Astronomiae incertitudine, Astrologia iudiciaria, quae et aliunde proprios suos patitur manes, stare possit. Ego, quia tempus apprimè favebat, observavi eandem Ecclipsim, et comperi Jnitium diè Augusti 11 Hora 21. 4′. Medium seu maximam obscurationem Hora 22. 22′. Finem Hora 23. 40′. Duratio tota fuit Horarum 2. 36′. Magnitudo Digitorum 10¾; quam tamen isthîc centralem fore praedixerant, et ultra trihorium duraturam. Haec ad te scribo, non quasi Te his magnopere capi existimem, scio enim magis arridere ingenio Tuo certitudinem Geometricam, sed ut habeas, quod ostendas amicis, si qui fortè
observationes alibi factas appetunt; vicissimque transmittas observationes aliquas in illis partibus acceptas, quibus tametsi nec ego multum tribuo, soleo tamen amicorum curiositati non illibenter favere. Gratius erit, si ingeniosissimus Tuus libellus, cuius iam pridem in literis Tuis mihi desiderium fecisti, quam primum ad me pervenerit: cuius et propiorem spem mihi fecerunt literae summi Viri Gregorij â Sancto Vincentio, quibus et eundem maiorem in modum commendat, et iam itineri â se commissum ad me perferendum significat: non puto tamen ante finem Francofurtensium nundinarumGa naar voetnoot1) ad