Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 229]
| |
No 156.
| |
[pagina 230]
| |
abhinc Ratisbonam ad imperii ComitiaGa naar voetnoot2) et Romani Imperatoris jnaugurationemGa naar voetnoot3) concedam, quod tribus abhinc septimanis elapsis facere constitui. Optassem quidem, ut iam ante et posthac saepius tibi licuisset adesse, sed quoniam praesens instituti ratio illud non permisit, differendum erit in aliud tempus, et si corpore forsan rarò Tibi adesse liceret, efficiam tamen, ut mente tibi et corde continuo praesens sim, Tuique memoriam gratissima recordatione subinde recolam, quotiescunque vel solus egero, vel cum Viris honoratioribus vixero. Causam mei abitus potissimam esse Nobilissimum Dominum CassiumGa naar voetnoot4) non dissimulo, qui mihi nuper Ratisbonam significavit adventum suum, et iussu Celsissimi Holsatii PrincipisGa naar voetnoot5) commorationem ibidem aliquamdiu futuram: Cum quo mihi de rebus nonnullis ad me spectantibus conferre lubido est, priusquam ad alias gentes transeam, et ulteriores peregrinationes suscipiam. Labores meos exiguos Tibi quoque non improbatos frugi fuisse cottidie intelligo, deumque ut sua gratia futuros fecundet, oro. Libros ex Elzeviriana auctione duos transmitto: BullialdiGa naar voetnoot6) Astronomiam philolaicamGa naar voetnoot7), et Tychonis Astronomiam Mechanicam. Priorem quidem 6 florenis, 13 stüferis redemi, | |
[pagina 231]
| |
eâ tamen conditione, ut â tua Nobilitate recipiat librum hunc, eique pretium restituat, nisi proxime suppleverit defectum litterarum D.E. et R partis prioris tabularum philolaicarum, Quod in se facturum recepit. Tychonis Astronomiam mechanicam 4 florenis redempta est, nihilque in ea deficit. Plinius in 12Ga naar voetnoot8) (quae erat optima editio) non est venditus, licet in Catalogo fuerit adnotatus. Religio MediciGa naar voetnoot9) non arridebat, quia nudus ibi textus erat. Significo autem Tuae Nobilitati, esse hunc libellum in forma 8vi ante semestre editum ArgentoratiGa naar voetnoot10), adiectis commentariis elegantissimis, Authore quodam Anonymo (quem tamen comperi esse Serenissimi Holsatiae Principis Frederici Junioris, Argentorati impresentiarum degentis, moderatorem dominum MolckenGa naar voetnoot11) Nobilem Megapolitanam). Cavallerii Exercitationes et Camilli GloriosiGa naar voetnoot12) decas 2da et 3tiaGa naar voetnoot13) me absente fuerunt neglecta, cum tum temporis peregrè abfuerim. Inaudivi tamen, eorum copiam licere impetrare â domino Blaeu Amstelodamensi. Pluribus hac vice tecum agere otium non est. Ego interim Tuam Nobilitatem cum Illustrissimo domino Parenti, Nobilissimis Fratribus et Sorore lectissima salvere, longumque valere iubeo.
Tuae Nobilitatis cultor perpetuus, Daniel Lipstorpius. Dabam Lugduni Batavorum x Aprilis cIƆIƆcliii.
Salve plurimum à communi nostro domino Fr. Schotenio.
Viro Nobili, et Clarissimo. Domino Christiano Hügenio, Geometrae et Philosopho excellenti, Domino et Amico meo plurime colendo.
af te geven tot den heuse des Heeren Constantyn Huigens, Juncker von Sülichem. In S'graven-haag. |
|