No 155.
Christiaan Huygens à Fr. van Schooten.
[7 avril 1653].
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Van Schooten y répondit par le No. 158.
Schotenio.
Etsi neque antea praesens mihi neque nunc per literas Praestantissimum Lipstorpium eruditione atque omni virtute insignem depraedicassesGa naar voetnoot1), satis tamen ex specimine eo quod una cum literis tuisGa naar voetnoot2) atque ipsiusGa naar voetnoot3) mihi redditum est et commendatus fuisset et cognitus; planè enim autoris sui imaginem refert, eumque non modo doctrina varia excultum ingenioque verè philosophico praeditum exhibet sed et comitatis suaé morumque suavitatis characterem habet verissimam. Tibi gratias unicè debeo qui tali me viro conciliaveris, quem ego jam ita amo ut summo tenear videndi ejus compellandique desiderio. Quanquam unum verear, ne notior factus dissimilem me inveniat illi Hugenio quem tu ipsi depinxisti. Quod enim tam praeclare de nobis sentit atque in utroque Libro non semel principibus miscemur achivis id non tam merito meo quam tuae commendationis autoritate evenire existimo, verum haec ut ut se habeant comperi certe non parum me tam honorifica mei mentione excitatum, adeo ut qui valetudinis causa jam aliquandiu otio indulsissem, novo rursus impetu intermissa studia repetierem quibus jam continenter inhaerere est animus ut tandem ad umbilicum perducatur de refractionibus tractatus, quem me etiam invito video jam publico promissum.
Tui autem libri aliquot jam plane maturuerunt neque diutius eos Geometriae studiosis invidere debes. Quis autem vir iste non inelegans quem Lipstorpius simplicium tuorum Problematum inventionem sibi arrogare velle subindicat. Gaudeo equidem id effecisse eum quicumque tandem est, ut maturius ea visuri simus. Sed an non idem de Planis locis tibi metuendum est? Equidem vellem simili necessitate eos tibi extrudi, nisi jam sponte praelo subdis, credito tibi non multum ad magni Geometrae cognomen defore cum problemata ista tuo ingenio eruta deberi docebis. Vale.
Libros 5 quorum seriem subjectum hic vides velim ut mihi in auctione quae mensis hujus apud ElzeviriosGa naar voetnoot4) habebitur coemi cures.