Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 456]
| |
No 135b.
| |
[pagina 457]
| |
cava, quae basin et altitudinem cum rectangulo parallelogrammo eandem habet, sit ejus parallelogrammatis subsesquialtera, atque ita porro demonstret, parabolam inscripti trianguli sesquitertiam esse. an ille tibi videbitur ex falso verum elicuisse. atque id intelligere putas Tacquetium? Minimè verò, nam alioqui satis inepta erit thesis ipsius, neque erit artis, vel mille exempla protinus ostendisse. ut si statuas lineam omnem alteri lineae incommensurabilem esse, ad quam majorem rationem habet quam sesquitertiana, atque ita demonstres diagonalem quadrati incommensurabilem lateri. Talia autem Tacquetium pro exemplis obtrudere velle nequaquam existimo. Sed tum ex falsis verum elici dicturum, quando posito falsô aliquo, tanquam si verum esser, aliquid veri ita demonstratur, ut persuadeat nobis ea demonstratio illud verum esse, licet semper id quod positum fuit falsum agnoscamus. Hoc autem in Syllogismo tuo non fieri facile animadvertis: Omnis lapis est animal. Omnis homo est lapis. Ergo omnis homo est animal. Ea enim dicendo non persuadebor quod homo sit animal, si antea nescivero. Archimedes autem ex falso verum elicuisse videri posset. Etenim ponens falsò quod omnia gravia parallelis lineis deorsum feruntur, (nam sine eo propositio 6 non subsistit) inde quadraturam parabolae elicit quae verissima est. Sed et hoc puto me diluere posse, etiamsi longiori sermone opus habet, ut et hoc quod de Astronologorum variis Hijpothesibus adduxisti. Expectabo autem donec ad nos excurras, ne nimium prolixa evadat epistola. De motu secundum id quod respondes, teneri mihi videris neque absurdum effugere posse. Si enim B corpus ipsius A duplum ut ponebamus feratur versus C; A autem duplo velociori motu ipsi impactum non adimit ut ais quidquam de celeritatecorporis B. Fateberis quoque, si A minus velociter ipsi B ut antea moto occurrat, multo minus adhuc posse corporis B celeritatem minuere. At si hoc concedis ut aequum est, quid igitur fiet si ponamus A cum dimidio tantum gradu celeritatis ferri, et B sicut prius cum gradu uno. Nihil enim celeritatis amittet B in occursu; ergo perget ferri versus A cum uno celeritatis gradu. Itaque A resiliet, sed quâ velocitate? certe majori quam dimidii gradus quâ venit, nam alioqui daretur corporum penetratio. at si majori, jam plus motus habebit quam antea. Et habet B quantum habebat ab initio. Igitur contra principia Cartesij plus erit motus post occursum duorum corporum quam fuerat antè. Quid adhuc sis responsurus impense audire desidero. Quod fidem mihi negasti cum de invento meo nupero te certiorem feci de cogendis radijs ad punctum unum qui ad aliud tendebant valde gavisus sum tum quod eo majoris momenti inventio visa est quam quod unam saltem aliquam occasionem nactus sum quâ possim damnosum istud praejudicium tibi exigere, quo ductus in Cartesij verba jurare non dubitas. Cujus quanquam ingenium divinum semper suspiciam, non tamen tantum tribuo ut non ea sine demonstratione saepe adfirmare est solitus, ad veritatis normam exigere utile credam. Quo id successu nunc fecerim | |
[pagina 458]
| |
demonstratio mea manifestum faciet quam tibi cum adveneris exhibiturus sum. Scito autem principium idem me servare in dioptricis quod ille de refractionibus felicissimè adinvenit. Vale, et fac ut te quam primum.
7 Nov. doGa naar voetnoot4). 1652. |
|