Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 180.
| |
[pagina 273]
| |
Praesentem rerum mearum statum quod attinet, scias divinitus mihi contigisse, ut, quam nullo modo de eo cogitaverim, Vinariam ad Eruditissimum et Mathematum maximè gnarum Principem solenni fuerim vocatione evocatus, apud quem per 12 fere septimanas Mathematici Ducalis Aulici spartam, ut et juniorum Principum studia procuro. Tanta verò ejus erga me clementia est, ut quotidie cum ipso solus degam, sermones suavissimos misceam, cibum capiam: immò quoties mihi otium est, cum ipso curru proprio simul vectus exspatiatum eam. Vocatur ipse GuilielmusGa naar voetnoot1) (Dux Saxoniae, Cliviae, Juliaci, et montium, Landgravius Thuringiae, Marchio Misniae. Comes Marcae et Ravensburgi, Dominus in Ravenstein) estque tum militari robore (quod sub auspicijs viventis adhuc bellicosissimi Regis Gustavi AdolphiGa naar voetnoot2), tanquam Generalis exercituum ductor exercuit) tum fortissimi Herois, Fratris sui Bernhardi Vinariensis,Ga naar voetnoot3) famâ celebratissimus. Princeps est, testor Deum, omnium illorum, quos hactenus vidi, et humanissimus et iudiocissimusGa naar voetnoot4), simulque Mathematum cultor excellentissimus. Unum est quod inter alios permultos in aula suâ alat adhuc celebrem Mechanicum et Architectum, Mauritium RichterGa naar voetnoot5), qui ante decennium diu apud vos in Bataviâ substitit, qui tam superbum ipsi excitat aedificium, quale me nunquam adhuc tum apud vos, tum in Germania vidisse memini. Quod maximam partem nunc peractum est. Hic ipse Architectus noster creberrimè cum nostro Cartesio piae memoriae Hagae Comitis versatus est, illiusque summam ἀϰριβείαν ita coram Principe meo depinxit, ut exinde non parum in me amando et colendo fuerit excitatus. Jlle juxta mecum continuò ferè Principi adest. Quam rara hic visantur in Geodyticis, structura Militari, Architectura civili, tornatili arte, pyristica &c. verbo, in tota praxi instrumenta Mathematica, non nisi ocularis inspectio Te edocere potest. Summa summarum. Meliorem ego Principem, melioremque studijs meis promovendis locum invenire non potuissem. Propediem cum meis 2 junioribus optimis ac diligentissimis PrincipibusGa naar voetnoot6) Jenam excurram, quae civitas Principi meo subjecta est; ubi per aliquot septimanas sub- | |
[pagina 274]
| |
sistemus. Etenim meus senior è duobus istis iunioribus Principibus 16um annum agens, elegantissimâ Oratione, ac pompa magnificentissimâ Rectoratum ejus Universitatis, sibi à Dominis Professoribus sponte oblatum, auspicabitur. Postea appropinquante ipsâ aestate, quâ 3tius natu Princeps Johan GeorgiusGa naar voetnoot7) è Gallijs domum redux fiet (si Deus volet, et Principis constans fuerit voluntas, uti hactenus significavit) ad Vos Leydam cum ipsis pertransibo, ibi procul dubio aliquamdiu substiturus, et postea alias Regum et Principum aulas, brevi itinere, invisurus. Quâ foelicitate, si iterum potiar, faxo, ut vinculum nostrae amicitiae magis magisque crescat. Saluta meo nomine quam honorificentissimè Nobilissimum Dominum Hugenium, Dominum HeydanumGa naar voetnoot8), Dominum de RaeijGa naar voetnoot9), Dominum Berckelium &c. Inprimis autem Domino Hugenio, Domino de Raeij, et Domino Berckelio ob argumenti inopiam in scribendis literis me excuses diligentissimè peto, quos hisce literis de meo statu edocere poteris. Vale ac diutissime salue à tuo Daniele Lipstorpio L.A.M. Celsissimi Principis Guilielmi Mathematico Saxonico-Vinariensi Aulico, ejusque junioribus Principibus a Studijs praeposito. |
|