Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 841.
| |
[pagina 245]
| |
ac praestoletur. Affirmat quippe SilvercroniusGa naar voetnoot1), ex Suecia ante biduum redux, dubium sibi non esse, de herili ad Batavos nostros sub id tempus excursu. Velim equidem plurimas ob causas profectionem Suecicam differri a me posse in adventum Reginae, sed vix reor integrum id mihi per Proceres nostros fore. Florentia epistolam nuper habui, sed quae flagitaret indicem a me operum Francisci VietaeGa naar voetnoot2) ineditorum, nihil praeterea contineret aut prae se ferret studiorum nostrorum, nisi quod Datus noster (is enim exararat epistolam) dissertationemGa naar voetnoot3) de Saturni tui Zonâ, quam nuper contexuit, sperare brevi nos iubet. BullialdumGa naar voetnoot4) Hamburgum advenisse ex LangermanniGa naar voetnoot5) literis proxime sum edoctus, qua in urbe aliquamdiu videatur haesurus. Capellanum si Beuningio sistes, multum me demereberis. Opinor enim homini advenae et ingeniorum maximo fautori nihil gratius, praestantiusque ac numeris omnibus absolutius-ostendi posse, quam hunc virum, in quo virtus cum elegantia atque urbanitate certat. Simultates, inter illum Menagiumque me invito ac nolente exortae sunt: optemque vehementer tuam operam conferre nonnihil posse instaurandae inter viros egregios concordiae. Menagij officijs multum debiturus est meus NasoGa naar voetnoot6), cum codices manu exaratos suppeditarit mihi nonnullos vatis optimi, quos lucubrationibus meis utiles atque oportunos sim expertus. Caeterum quod persuades tibi, hominem officiosum mea potissimum de causa tuis commodis studere, nimis profecto modeste de te sentis. cum nulla comitas cuiquam tanta sit, ut meritis tuis ingentibus antevertat. Audio Amstelaedamum appulisse fasciculum illum, in quem Commentarij de Maximis et MinimisGa naar voetnoot7) sui exemplaria nonnulla, inter viros hic terrarum literatos dividenda, VivianusGa naar voetnoot8) congessit. Verum cum inseriptio fasciculi non me sed TurrianumGa naar voetnoot9) Legati HispaniciGa naar voetnoot10) vicinum spectet, non video, qui destinata nobis munera consequamur, nisi copiam eorum Turrianus nobis faciat. Vale, Vir Summe. Dabam Hagae Comitis. cIɔIɔclxi. ad diem xvii. Februarii. | |
[pagina 246]
| |
Decreveram nonnihil literarum ad Capellanum nostrum his addere, sed per temporis angustias non licet. proxime tanto uberius ac verbosius id fiet.
A Monsieur Monsieur Huygens a Paris. |
|