Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 652.
| |
[pagina 463]
| |
Systematis nomine inscripsit, et summo scientiarum fautori Principi Leopoldo ab Hetruria dedicavit. Quod suum propositum cum mihi aperuissetGa naar voetnoot3), haerente etiamnum inter operarum manus ac praela typographica hoc libello, non potui non applaudere tam opportuno consilio, calcarque subdere fluctuanti, ut clientelae Principis ad augendas literas unicè nati hunc foetum auderet committere. Pater auctoris est Constantinus Hugenius Zulichemius, magnum in republica nostra nomen, Principibus Arausionensibus imprimis carus, intimaeque ac praecipuae apud utrumque nuper admissionis, nunc quoque inter pupilli principis consiliarios qui sit primus. Sed nec minus eruditione ac scriptis in vulgus editis, quam meritis in patriam clarus. Extant eius poemata LatinaGa naar voetnoot4), exstant et vernaculaGa naar voetnoot5) cum Gallicis Hetruscis Anglicis et vario praeterea idiomate conscriptis. Filios habebat quatuor virtutis suae atque ingenij felicissimi aemulos, quorum natu minimus inter vivos nuper esse desijtGa naar voetnoot6). Super est cum duobus alijs Christianus Hugenius qui cum reliquas paternas artes multo non sine successu imbibit, tum praecipuè mathesin, in qua tantum profecit, ut non nostratibus tantum, sed Gallis quoque ac Anglis vobisque Italis jam pridem sit notissimus. Sed laudes ejus ac virtutes ex ipso hoc libello malim aestimes ac metiaris quam ex mea commendatione; munusque istud Serenissimo Principi ita offeratur à te rogo, ut nobilissimus juvenis, qui omnia apud me jure optimo potest, mox intelligat, non minus in amicis meis sibi esse praesidij, quam fiduciae hactenus in me collocavit. Haec nunc: plura mox additurus. Romam interim si scribis quaeso Illustrissimus Carolus Antonius PuteanusGa naar voetnoot7) ex te intelligat jam pridem ad me perlatum esse Ovidianum numisma meque gratiarum actione mox defuncturum per literas, ut par est, pro insigni officio. Scribam etiam Equiti GuidaccioGa naar voetnoot8) et optimo CultellinoGa naar voetnoot9). Salveant interim illi cum reliquis amicis. MariusGa naar voetnoot10) bibliopola Leidensis negat quicquam ab ElichmannoGa naar voetnoot11) editum sermone | |
[pagina 464]
| |
Arabico fuisse, praeter istaGa naar voetnoot12) quae Simplicio SalmasijGa naar voetnoot13) attexuntur. LangermannumGa naar voetnoot14) jam saepius monui de scriptis Pythagoricis Hamburgi editis sed nihil certi hactenus respondet. Pergam urgere, dum voti compotes te meque reddat. Vale, decus meum certissimum. Dabam Hagae Comitis ciɔiɔclix a.d. xiv Aug. Gregor. |
|