No 3d.
H. Bruno à Constantyn Huygens, père.
16 avril 1644.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Perillustri domino meo S.P.D.
Per illustris domine,
Exspectas, quantum audio, ut res typographicaeGa naar voetnoot1) procedant. versu dicam de versibus,
Excepto quod non simul adsis omnia rectè!
nam et Cento Elzevirianus sarcinator optimus optimè optimo optimam operam locans, diligenter quotidie transmittit suas Probas (utamur sanè cum BaudioGa naar voetnoot2) hac voce non probâ) et nos tres clerici revisores, Constantinus, Christianus, Bruno, aut si mavis,
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque Poëtae,
strenuè tradimus operas mutuas. Sed tu, nobilissime virorum, semel atque iterum desideratus es deus è machinâ, quod dignus te vindice nodus incideret ex quantitate syllabarum. quas ego, per absentiam tuam, et pro authoritate quam mihi discedens dedisti, et pro meâ sapientiâ, ut captus est servorum, restituere sum conatus.
Hodie alteram probam libri sexti exspectamus. Quid aliud scribam, nescio
Perillustris Domine
Tuus omni obsequio Servus
Henricus Bruno.
Raptissime. Hagae Com.
xvi April: ciƆiƆcxliv.
Mijn Heer Mijn Heer van Zuijlichem etc.
tot
Zutphen.Ga naar voetnoot3)