No 3e.
H. Bruno à Constantyn Huygens, père.
23 juin 1644.
La lettre se trouve à Leiden, coll. HuygensGa naar einda).
Perillustris Domine.
Quandoquidem Homerum, poëseos et deorum quotquot habet diva Ilias, unicum certissimumque parentem, deinceps lecturi sumus, de emendatissimâ editione per bibliopolia inquisivi. commendatur prae caeteris ea in folio Graeco-Latina quam Jacobus SpondanusGa naar voetnoot1), excudente Sebastiano Henrico-Petri, Basileae procuravitGa naar voetnoot2). Duumviri nostri majorum gentium stupendos, faciunt in Mathesi progressus. maximè tamen minor et Christianissimus fratrum (ut est ingenio ad eam rem unicè factus) excellit, teste quidem Stampioenio, nam mihi, cum ἀγεωμετρήτατος mortalium sim, scholam istam per Samij senis legem intrare non licet, (ουδείς ἀγεωμέτρ
ητος
ἐισίτω, ajebat Pythagoras) tantum abest ut judicium vel possim vel ausim interponere. Saltem, quod possum, longè vestigia adoro. Stupere licet, at quando non licet sequi. Philippulo praecipuè ac Ludovico deinceps video deberi. Si quid in arte meâ possum promittere curae, quandoquidem Constantini jam atque Christiani, si non aetas, certè eruditio magisterium meum excessit. Exemplaria Poëmatum tuorum, operis divini, ad duodecimo, ita ut imperaveras, compacta mitto. Exspecto dum placeat de pretio ac distributione reliquorum ad me scribere. In mentem venit jam mihi, vel per Clarissimum Barlaeum vel quovis modo perfacilè curari posse ut litteris Amstelodamensium Mercurialibus sive cursorijs (in de Courranten) subjungatur, poëmata Zulichemi domini Latina apud Elzevirios Leidae atque Hagae edita esse. Ita statim forent in ore non Amstelodamensibus duntaxat (quos video prae caeteris hodie Batavis ingeniorum amatores) sed et omni populo et omnibus hebdomadalium mendaciorum Lectoribus. Vale perillustris domine.
Raptissime. Hagae
ix Kal. quintil
iƆcxliv.
Tuus omni obsequio servus Henricus Bruno.
Mijn Heere, Mijn Heere van Zuijlichem, Ridder, Raed en Secretaris van Sijn Hoogheyt, etc.
Met een pacquet boecken.
In 't Legher.