Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2856. 1636 november 28. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Excellentissime Domine, Mitto orationem, qua regemGa naar voetnoot12 a bello reducem salutavi 12/22 mensis hujus, brevem, quod amant reges, Franci praesertim. Respondit rex benigne gaudio sibi semper fore res Suedorum laetas; ab ipsis hoc anno initium bene gerendae rei factum; Gallos exemplum secutos, magnos HispaniGa naar voetnoot13 fuisse conatus - de imperatoreGa naar voetnoot14 tacebat -; bene evenisse, quod | |
Picardia Burgundiaque liberatae essent periculo. Pro Corbia recepta multum deberi cardinali Riceliaco; deinde marescallo CastilionaeoGa naar voetnoot1; addebat quaedam ad accusationem Germanorum, qui a foederibus discesserant. Constat Corbiam deditam Italis contradicentibus, qui in praesidio erant, Hispanis, quae gens alioqui in tutandis oppidis minime ignava est, volentibus, ea de causa eumGa naar voetnoot2, qui praefectiGa naar voetnoot3 locum implebat apud Atrebates in vincula datumGa naar voetnoot4 sunt qui dicant. Id nisi sit, latuit sub negotio arcana cum cardinali HispanoGa naar voetnoot5 pactio, quam credibilem faciunt nuntii pontificiiGa naar voetnoot6 ad festinandum conventum Coloniensem labores. Est ibi GuenettiusGa naar voetnoot7: in itinere sunt AlcalaGa naar voetnoot8, MeloGa naar voetnoot9, cancellarius MediolaniGa naar voetnoot10 et pro Gallis cardinalis LugdunensisGa naar voetnoot11, cujus se rationem ut legati Gallici, non ut cardinalis habituros testantur Hispani. Dixit mihi legatus VenetusGa naar voetnoot12, cum nuntius pontificius suscipere in se nollet operam obtinendi liberi commeatus pro Suedicis legatisGa naar voetnoot13 ab imperatore, se per eum, qui res ibi Venetas agitGa naar voetnoot14, id negotium agere. Acturum tantundem S. ChaumontiumGa naar voetnoot15 apud Sublimitatem Tuam aut eos, qui Suedicis rebus praepositi suntGa naar voetnoot16, pro legatis SaxonisGa naar voetnoot17 aliorumque. Dixi ego incompertum adhuc mihi, quid factura esset Suedia, tum eorum memor, quae pridem ex Sublimitatis Tuae literis cognoveramGa naar voetnoot18, tum ex auctoritate ea, quam ibi habiturus est pontificis legatus, e praesentia PoloniGa naar voetnoot19, ex omnium pontificiorum in nos odio multa augurans nobis aut noxia aut inhonora. Libenter intelligo optare et Batavos, ut alibi sua res agatur, cum omnibus ad pacem, si ita successerit, praeparatis possit addi lex, ne conventa ante valeant, quam et cum Gallis convenerit. Sed hanc ego curam Tuae Sublimitatis summae prudentiae relinquo. Angli nihildum confecere: spem conficiendi foederis neque tam propinquam | |
volunt quam praedicant Galli neque remotam nimis. Interim cardinalisGa naar voetnoot1 fama velut confectae rei fruitur utili ipsi ad multa intra extraque regnum. Discessus duorum principumGa naar voetnoot2 a Lutetia rege insalutato, qui in propinquo erat, nihil dum mali parturire videtur. Comes Suessionensis Sedano, quo profectus est, scripsit se nec quicquam cogitantem, quod regi displicere posset nec male de Gallia meritum abiisse libertatis retinendae causa, cui malum strui multis indiciis comperisset. Creditur cardinalis ultro submisisse homines, qui ei metum carceris facerent, ut sic ipsum sicut olim reginam matremGa naar voetnoot3 Gallia extruderet, minus e longinquo nociturum. Susurrabant quidam cum duce BulionioGa naar voetnoot4, Sedani principe, ejusque avunculo principe ArausionensiGa naar voetnoot5, aliquid in cardinalem Riceliacum, de quo conquerendi causas illorum uterque habeat, moliri comitem. Eam suspicionem ut avertat, dicitur comes obtulisse regi paratum se, si is velit, abire in Helvetiorum fines, ubi Novum Castellum affinis ipsius LongavillanusGa naar voetnoot6 tenet. Frater regius Blesis scripsit factum se alieni metus participem, daturque opera, ut in aulam pertrahatur, quo minus spei in eo habeant, quibus praesentia displicent. Socova in Vasconiae ora tribus castellis ab Hispano munitur, ad exscensus faciendos naviumque receptum aptissimus locus. Bressiam incendiis populationibusque incursat GallasianusGa naar voetnoot7 miles. Cardinalis ValettaGa naar voetnoot8 et dux BernhardusGa naar voetnoot9 Burgundiae ducatum tueri posse satis habent. Placentia adhucne defendatur an jam in Hispanorum sit manu, dubitatur, planeque conclamatae judicantur res principis illiusGa naar voetnoot10. Perdidit illum et res ibi SabaudusGa naar voetnoot11 Gallicas spe ipsi ab Hispano facta, ut per pacem Pignerolum recuperet; jamque palam frater ejus cardinalisGa naar voetnoot12 Romae Austriacis partibus se applicat suscepto Germaniae patrocinio. Itali omnes, etGa naar voetnoot13 in his Veneti, pacem ardenter optant. In Valle Telina nihil agitur. Perstat rex in illis, quae praescripsit antehac multorum Rhaetorum animis ad Austriacas amicitias respecturis, nimirum quod futura pericula subire malint quam jamnunc certam servitutem. Literae Constantinopoli datae 12 Sept. novi Cal. ajunt visiroGa naar voetnoot14, qui in Persas bellum gerit, res prope omnes deesse necessarias, ex mille quadringentis, | |
qui transierunt, Ianizaris PersamGa naar voetnoot1 additis aliis, conscribere militiam ejus nominis, aliamque Spahiorum vocabulo, ad Turcicum instar; ac dare gregario militi asperos in diem duodenos. Dici et ab iis, qui Babylonae praesidium habent, fugatum Achmetem bassamGa naar voetnoot2. De sultaniGa naar voetnoot3 in Asiam itinere nullos etiamnunc sermones esse; sed naves mitti, quae alimenta militi ferant. Abiisse ab ea aula Poloni legatumGa naar voetnoot4, de Moldavia irritus labor. Dictum ei Tartarorum populationibus finem facturum Turcam, si ipsi Cosaccos compescerent. Spem ei aliquam factam abducendi CantanutiiGa naar voetnoot5. Ceterum servorum nulli libertatem impetrasse nec immunitatem iis, quae asportabat demtis, quae ipsius usibus erant, necessaria. Tartarorum chanum PrecopensemGa naar voetnoot6 id agere, ut se in gratiam sultani restituat pollicitus nihil sibi commune cum Cosaccis fore. Dissimulari a Turca offensas et, si fidem praestet, spem ei fieri amovendae classis, quae in ipsum immissa fuerat. Fratrem Bethlehemi GaborisGa naar voetnoot7 StephanumGa naar voetnoot8 donis ambire sultani bassarumque amicitiam. Iamque effecisse, ut sangiacis, qui in proximo sunt, praeciperetur, suis ut copiis auxilio essent, quo procerum Transilvaniae consensu dejecto RagosckioGa naar voetnoot9, in eum principatum inducatur. Ragosckii, qui in aula fuerant, legatosGa naar voetnoot10 nihil eorum, quae voluerant, obtinuisse. Ex Italia praeter quae dixi discimus Genuates satis se medios gerere. Esse ad Vada Hispanicas naves longas itemque Etruscas; alias naves XIII per Neapolitanum regnum, per Hispaniam novem armari, ut Gallis opponantur, quorum in insulas conatum haud valde metui. CrequiacumGa naar voetnoot11 nihil posse exhaustis copiis. Cardinalem Riceliacum, si qua res anxium habet, haec est, quod neque pacem vult serio, quanquam invidiae declinandae aliud prae se fert, neque ad alendum bellum pecunias reperit sine odio ac periculo. Pendet adhuc consultatio, an imminuta parlamenti Parisiensis omnium augustissimi jurisdictione, duo erecturi sint nova, Lugduni alterum, alterum Pictavii, ut ex eorum dignitatibus ingentes summas faciant. Proponuntur et alia non minus difficilia: quorum metu magnum apud omnes Ordines est pacis desiderium. HeufdiusGa naar voetnoot12 de pecunia debita adhuc trahitur dicitque maximam partem perire interusuriis. Nihil ita collectim datur, ut usui esse possit. Comes EgmundusGa naar voetnoot13 natus domo ut perillustri regumque affinitatibus saepe | |
innexa, ita infelici, cujus avusGa naar voetnoot1 pro partis ad S. Quintinum et ad Gravelingam victoriis praemium ab Hispanis habuit cervices praecisas, cum Hispanis se suspectum videret, ut fere sunt proceres omnes Belgae, in Gallia securiorem habitationem sumsit, mansitque etiam post exortum hoc bellum. Bona habet in Belgica sub Hispano: ea ut ipsi maneant idque caveatur pace, si qua futura est, optat inque id ambit regis gratias, etiam reginae nostraeGa naar voetnoot2, ad quam ea de re scribit, nec minus ad Sublimitatem Tuam ejusque filiumGa naar voetnoot3. Die 21 Novembris novi Cal. cardinalis Valetta ad Marsiliacum erat prope Lingonum oppidum, LotharingiumGa naar voetnoot4 versus ducere cogitans militem ad terras minus exhaustas. Gallasiani exercitus pars major ad Ararim haerebat LamboioGa naar voetnoot5, qui ipse nuper vix elapsus est Gallos equites cursores, cum decem cohortibus, quas regimenta vocant, Rhenum transiit. Ardet eum insequi dux Bernhardus Vinariensis eaque de causa in aulam hanc venturus accipiendis mandatis creditur. Postremae ab Italia literae nuntiant Placentiam centum quinquaginta equitibus, musquettariis trecentis non amplius defendi. Hispanos in via, quae Parmam ducit, castellum fecisse et loca in montibus intersitis occupasse. CerbellonisGa naar voetnoot6 cohortes ad minorem numerum reduci, quo pauciores sint ductores minusque impendii. Ex Hispana classe, quae ad Vada est, peditem in terram exponi ob curam valetudinis. Frumenti exportationem vetitam in agro Mediolanensi, aliaque edici, quae victum faciant parabilem. Duos milliones et dimidium a civitate Neapolitana sperat regni ejus rectorGa naar voetnoot7, et cum Florentinis mercatoribus agitur, ut pecuniae aliquae Mediolanum transmittantur. Dimissi sunt, qui in usum classis detenti erant, nautae, pars maxima Belgae, minore per hiemem a Gallis metu et ab Hispania atque aliunde accitis, qui naves impleant. Praeter haec nihil nunc habeo, nisi perpetuum illud, Deum ut precer, Excellentissime Domine, pro reginae rerumque Suedicarum ac Tuae Sublimitatis salute. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
18/28 Nov. 1636.
Quidam Gallos et Anglos cum Austriacis jam putant convenisse, sed tegi conditiones, ut honos confecti negotii pontifici servetur. ArondeliusGa naar voetnoot9 dicitur adhuc haerere Ratisbonae. Et quando nos sua celant etiam Angli, metuo, ne quid Polonici subsit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|