Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2658. 1636 juli 4. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot2.Nobilis et magnifice domine legate, Ante discessum meum e Germania consultum duxi ad serenissimam Bohemiae reginamGa naar voetnoot3 in causa liberorum majestatis eiusGa naar voetnoot4 scribere sicut exemplar literarum vobis sub lit. AGa naar voetnoot5 ostendit. Mitto etiam propositionem pro legati BritanniciGa naar voetnoot6, qui his diebus apud me fuerat, et copiam literarum fidei Britanniae regisGa naar voetnoot7 ad reginam meamGa naar voetnoot8 et me scriptarum sub lit. BCGa naar voetnoot9 sicut et resolutionis a me dicto prolegato datae exemplum sub lit. DGa naar voetnoot10. Quae itidem legato Gallico, domino S. ChamontioGa naar voetnoot11, proponi fecerim, inveniet Dominatio Tua sub lit. EGa naar voetnoot12, quae cuncta Dominationem Tuam de statu rerum in his oris edocebunt et servire congruis locis communicationi possunt. Notabis praecipue e postremis, quemadmodum urserim, ut de diversione in hostem paranda et motu copiarum Gallicarum legatus omnia officia interponat. Arbitrabar ex usu esse, ut in eandem rem et regi GalliaeGa naar voetnoot13 et domino cardinaliGa naar voetnoot14 scriberem, verum, dum manus in tabula erat, audio cardinalem de La ValettaGa naar voetnoot15 et ducem VinariensemGa naar voetnoot16 iam in Alsatiam penetrasse ideoque, ne intempestivus sim aut mihi argumenta prae[s]cindam, easdem literas intermisi. | |
Interim, si quid et quando id remissius agi a Gallis Dominatio Tua senserit, ne desistat eos suo loco hortari ad causam serio capessendam. Non deerunt Dominationi Tuae rationes ad huius diversionis necessitatem regi demonstrandam, quas pro dexteritate sui iudicii facile excogitabit. Id Dominatio Tua regi diligenter repraesentet multo diversam rationem nobis esse recolligendi copias et vires restaurandi, si quid adversi - quod Deus avertat - interveniat, quam ipsi in confiniis regni sui belligeranti. Illi, si quid secius accidat, ad manum esse novosGa naar voetnoot1 exercitus vel cito colligi posse et ad confinia terrarum duci. Nobis in alia terrarum parte praeliantibus incertum mare, longinquum iter, dubii venti, adversa plerumque anni tempora difficultates augent et, si clades aliqua eveniat - quod utGa naar voetnoot2 non sperandum fieri tamen poterit, ubi tot potentibus inimicis impune vires simul in nos convertere liceat sociis quiescentibus -, uno momento plurima turbari multumque damni non minus communi causae quam nobis inferri potest. Haec pro dexteritate sua poterit Dominatio Tua explicare fusius et commemorare, nisi adhibeantur opportune remedia, cogi nos ad amplectenda ea consilia, quibus hactenus attendere nunquam animum induximus. Existimavi quoque e re esse, ut Dominationi Tuae communicarem et quae mihi legatus ducis MegapolitaniGa naar voetnoot3 hisce diebus attulit loco responsi ad conceptum praeterito authumno instrumentum pacificationis quaeque ad me scripsit et misit rex DaniaeGa naar voetnoot4 de sua interpositione, denique quae ego in praesens utrique respondiGa naar voetnoot5. Iussi quoque adiungere exemplar literarum domini S.t Chaumontii ad me et pactorum inter ipsum et landgraffium HassiaeGa naar voetnoot6 quaeque mihi visa sunt respondereGa naar voetnoot7, ut exinde et consilia utriusque partis diiudicet et, quae agantur, rectius cognoscat; non ea in scriptis communicet, sed suo loco pro prudentia sua Dominatio Tua utatur et, cum cuncta nostra non placeant aliis, eadem tueri eo commodius queat. Deinde memini non ita pridem literis me Dominationi rationes mei in Sueciam itineris aperuisseGa naar voetnoot8, quod hactenus variis de causis tractum nunc ingredior. Interim, quoniam tractatuum hinc inde mentio fiat et necessum, ut, si quid per absentiam meam occurrat, audiatur, iussu illustrissimorum regni administratorum subdelegavi mihi S.ae R.ae M.tis clementissimae meae reginae hactenus per Pomeraniam, nunc per Germaniam legatum, illustrissimum dominum Stenonem BielkiumGa naar voetnoot9, qui cuncta audiat et examinet et, quae operae praetium fuerit, cum Dominatione Tua est communicaturus. Dominatio etiam Tua non gravabitur cum dicto domino legato Bielkio ea, quae apud vos agantur, communicare et singulis nunciis correspondere ad S.ae Reg.ae M.tis, clementissimae nostrae reginae et regni commodum. Nec minus erit ex usu, ut mecum de iis, quae occurrant, correspondeatur eaeque literae in Sueciam curentur, ubi, postqu(am) resolutiones de toto rerum | |
statu, pacis bellive negotio et, quae ex hinc pendean(t), fuerint sumptae, curabo, ut et ad Dominationem Tuam de iis, quae facto opus, mandata transmittantur, et ego quoque per occasiones communicationi non deero. Haec nunc erant, quae significarem. In bellicis nil occurrit novi, quod nunciatu sit dignum hostibus Magdeburgensi obsidioni intentis et domino BannerioGa naar voetnoot1 in castris Werbenianis adhuc quiescente. Expecto in dies novarum e Suecia copiarum adventum, quarum pars e Livonia iam advenit; quae ubi praesto fuerint, spero tanta manu succurri domino Bannerio posse, ut rerum ad Albim status bono cum Deo non solum conservari, sed et amplificari queat. E Westphalia post coniunctionem LesliiGa naar voetnoot2 cum copiis Hassiacis omnia prospera auguramur, nisi intempestiva Gallicarum copiarum quies GallassioGa naar voetnoot3 occasionem subministret Hanoviam expugnandi nostrasque vires praegravandi. His Dominationem Tuam protectioni divinae commendo. Dominationis Tuae amicissimus
| |
Dabantur Stralsundii, die 24 Iunii anni 1636.
Iussi SpiringiumGa naar voetnoot4 privatae rei tuae habere rationem, qui mihi adfirmavit se id, dum in Belgio esset, fecisse et facturum sedulo. Ego cum Stokholmiam cum Deo venero, faciam, ut certiora et accommodatiora habeas. | |
Adres: Nobilissimo Domino Hugoni Grotio, SacraeGa naar voetnoot5 Regiae Majestatis Sueciae Consiliario et ad Christianissimum Galliae Regem Legato ordinario. In dorso schreef Grotius: Canc. Iunij 1636. en: 24 Iunij 1636 Canc. |
|