Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2789. 1636 oktober 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Excellentissime Domine, Cardinalis GuenettiusGa naar voetnoot5 Coloniam petens transiit Basileam; tendent eodem DavausiusGa naar voetnoot6 et, qui jam ab Italia venit, Lugdunensis cardinalisGa naar voetnoot7. Venetus legatusGa naar voetnoot8 persuasum mihi voluit ex ZavaskioGa naar voetnoot9 - qui jam bene valens adhuc tamen hic haeret - se cognovisse nihil futurum de regis sui cum Palatina conjugiumGa naar voetnoot10 ob aversas Polonorum voluntates. Angli legatiGa naar voetnoot11 credere me volunt nihil se cum Gallis acturos, nisi Suedis consciis eorumque pro meritis ratione habita. VillauclercsGa naar voetnoot12, collega CaeciliiGa naar voetnoot13, mihi dixit multa agitari de pace componenda Suedos inter et Polonum. Ostendi ego Batavico exemplo et rationibus in talibus controversiis indutias longas facilius quam pacem perpetuam, quae rogati juris abdicationem requirat, cudi. Sparguntur rumores parum certi de reconcilianda cardinaliGa naar voetnoot14 regis matreGa naar voetnoot15 | |
hac lege, ut illa ab se omnes eos, qui in cardinalem hostiliter scripsere, ableget; et de revocando GuisioGa naar voetnoot1 dandaque ei Britanniae Armoricae praefectura et filio ejusGa naar voetnoot2 in matrimonium Anna, Mantuani ducis filia alteraGa naar voetnoot3, ut habeat cardinalis, quem opponat comitis SuessionensisGa naar voetnoot4 sibi magis magisque suspecti molitionibus simulque ut Lotharingicam domum distrahat. Comitem certe perstare in consilio de dignitate sua nihil largiendi satis apparet; et ab eo metuere sibi cardinalem et hocGa naar voetnoot5 apparet, quod nobiles aliquammulti animo manuque promti regio imperio jussi sunt ab eo discedere nulla probabili de causa. Manet rex fidus cardinali non tam amore quam quod sine tali adminiculo se rerum oneri imparem judicet. Ambiani aut juxta ambo sunt eaque in urbe cum ducibus jam bis consultatum est. Priore conventu placuerat comitem penetrare in Belgicos fines; altero cum appareret obsidium nullum tentari posse hoste circum valido et commeatus euntibus defore, praevaluit LafortiiGa naar voetnoot6 consilium non tanti aestimantis vicorum incendia et praedas, ut periculum pugnae famisque subeundum foret. Intervenit et hoc malum, quod stativa DegenfeldiiGa naar voetnoot7 in itinere Dorlanum irrupit hostis equosque et sarcinas abripuit aegre servato Degenfeldio ac duce WirtembergensiGa naar voetnoot8. Hostium pars bona inter Dorlanum et mari propiora se tenet. Video plerosque ita existimare GallasioGa naar voetnoot9 intra ducatum Burgundiae, alii cuipiam hostium duci intra Campaniam hiberna fore magno Galliae incommodo. Dux RohaniusGa naar voetnoot10 vix tria millia secum habens sui militis adversis Rhaetorum et Helvetiorum animis damnum aliquod a CerbeloneGa naar voetnoot11 novis, ut scripsiGa naar voetnoot12, copiis aucto accepturus videtur. In Italia pessimo in loco sunt res sociorum, ita ut imprudentiam ducis ParmensisGa naar voetnoot13, qui se huic bello implicuerat, ipsi auctores Galli nunc palam incusent. Nihil ei principi restat extra Parmam et Placentiam: hujus arcem servat, oppidi haud satis compos ob aversa ab hoc bello studia habitantium illic. Accessit et frequens infelicibus malum hostium crescens numerus. Nam et dux EtruscusGa naar voetnoot14 praeter terrestria auxilia classem quoque Hispanicam suis navibus longis auxit et Genuates non modo Gallo militi aditum ad Parmensis terras per suos fines negarunt, sed et classem Gallicam, cum apud Vadum consisteret, petiere machinis; quo malo coacta illa in oram Massiliensem se recepit. In Montisferrati agrum injiciunt se hostes et dux Mantuanus, quod prohibere non potest, ultro concedit velut paci se redditurus. Haec tot ac tanta mala, praeci- | |
pue vero alimentorum et pecuniae inopia - nam vetera onera plurima placandae plebi remissa sunt, adeo nova instituere nemo nunc audeat - omnibus paene Gallis ingens injiciunt pacis desiderium cardinali ad ejus nomen, ut suis rebus parum utilis, trepidante neque ad eam venturo, nisi necessitate, quod rerum peritissimi futurum putant, trudatur. Etiam ea, quae Corbiae praejacebant nobis cis Samaram munimenta, quae a Gallis capta perscripseramGa naar voetnoot1, amissa rursum sunt, quia machinae, quibus defenderentur, non aderant incredibili tum ibi tum alibi negligentia. Agri quod Bononiam Morinorum respicit pleraque vastata a WaertianoGa naar voetnoot2 milite impune. Legatus Venetus, cum nuper in aulam iisset, cardinalem convenire non potuit. Nunc iterum eo profectus est ingerens se ultro Poloniae Angliaeque negotiis. Nos in rerum nostrarum magna vivimus ignorantia, quia literas ex Hollandia nullas pridem accepimus ac proinde nec ex ulterioribus locis, cum Angli accipiant septimo quoque die. Id eo evenit, quod naves a Zelandia ad Caletum, quae literas ferant referantque, institutae non sunt, et audio Batavis id cupientibus noluisse Gallos, nimirum ut ipsi tantum per suos homines interdum commeantes rerum notitiam accipiant, caeteros eam celent rumoresque venditent suo ex usu. Incipiet jam agi aliquid Ratisbonae, ex quo legati SaxonisGa naar voetnoot3 adsunt. Dicitur pacem cupere deque ea serio agere Cassellensis landgraviusGa naar voetnoot4. Argentoratenses octo Gallicis cohortibus negarunt transitum. Archidux AenipontanaGa naar voetnoot5 Rhaetos bonis verbis lactat. De negotio episcopi CuriensisGa naar voetnoot6 promittit operam suam apud CaesaremGa naar voetnoot7 Firstembergum interim locum ditionis episcopalis retinens sine Rhaetorum, ut pollicetur, malo. Tribunorum et centurionum, qui Gallis militant, querelas corpus Helveticum huc pertulit; et sane habent, quod doleant: non solvi sibi stipendia, quae ipsi gentis more suis quisque militibus coguntur numerare. Sed surdas aures publica paupertas facit Gallorum nunquam divitum, nisi cum faciunt foedera. Classis Gallica non modo nihil nocuit Hispanis, sed et profuit praetextu dato, quo civitati Neapoli millio unus, alter nobilibus exprimeretur intendereturque impositum farinae vectigal. Centum scutatorum millia inde accepit modo LeganesiusGa naar voetnoot8 exspectans quinquaginta alia millia, quae a Sicilia jam Genuam venerant. Praeter auxilia ducis Etrusci suo sumtu in terris ejus pergit militem scribere HispanusGa naar voetnoot9. | |
HafkirchiiGa naar voetnoot1, qui militiam suam offert regno Suedico, laudes multis praedicat MarinusGa naar voetnoot2 rogatque, eum ut Sublimitati Tuae commendem. Marini literas ego recte accipio; ille meas non item. Ad SprecherumGa naar voetnoot3 meae Sprecherique ad me pereunt prope omnes. Ad Hanoviam intercludendam a commeatu parari cuncta intelligimus. Venit huc modo quidam a ColmariaGa naar voetnoot4, qui syndici ejus civitatis literas mihi monstrat et in iis obsidionis metum haud satis valido, si vis ingruat, ad oppidi tutelam praesidio. Scribit ad Sublimitatem Tuam RingraviusGa naar voetnoot5; mihi idem significat literis 20 SeptembrisGa naar voetnoot6 spem esse eum, quem castris ceperunt locum ValettaGa naar voetnoot7 et dux BernhardusGa naar voetnoot8 ad Montsausconium, defendi facile posse adversus crescentes quantumvis hostium vires favente ipsis situs oportunitate. Id ipsum quo magis et ego sperem, facit, quod ex Picardico regis exercitu, quando penetrari in Belgas non potest, aliquot millia illuc mitti intelligo. Ex eodem regis exercitu nobilitas nullo stipendio fessa sumtibus domum properat; crediturque rex ipse brevi huc futurus vel una satis gravi causa, quod pestis castra vastet. Corbia ingenti hostium praesidio ad quinque millia defenditur. BressaeusGa naar voetnoot9 refrigeratus antehac apud cardinalem huc usque in gratiam rediit, ut pro Caletensi provincia Andegavensem acceperit. Etiam nunc a Caleto venit tabellarius nec quicquam nobis a Batavis adfert. Deus, Excellentissime Domine, prosperrima omnia reginaeGa naar voetnoot10, regno, Tuae quoque Sublimitati largiatur. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10 Octobris nov. Cal. anni 1636. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|