Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2858. 1636 november 29. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Magnifice ac Generose Domine Legate, amice singulariter dilecte, Diversas tuas de 27 SeptembrisGa naar voetnoot2, 3Ga naar voetnoot3, 10Ga naar voetnoot4 et 16 OctobrisGa naar voetnoot5 novi Calendarii, diversis hic temporibus recte mihi redditae sunt, ad quas prolixius nunc responderem, si per celerantem nimis nuncium hac vice fieri posset, et in singulis, quae scire inprimis tua interest et ad te maxime referri oportet, tuaeque curae committentur, certi quid hic statutum et confectum esset. Pleno namque senatu etiamnunc agitatur, tum quid circa conventum Coloniensem facto nobis opus sit, qui an nostris quoque legatisGa naar voetnoot6 invisendus sit, ut pro tua prudentia ipse colligere satis potes, non immerito maturae considerationis indignumGa naar voetnoot7 est, tum quid denique statuendum sit de foedere inter me et Ill.mum dominum marchionem ChaumontiumGa naar voetnoot8 Vismariae praeterito vere ad ratihabitionem nostrorum principalium inito; in quo cum extraditionis tabularum ratificatoriarum moram abs te iam ante excusatam non dubito, quae in utroque intra paucos dies conclusa hic fuerint, et singulari tuae dexteritati ac fidei comittentur, proxime hinc expectabis. De statu rerum in Saxonia aliisque adiacentibus locis, cum non sine displicentia raro ad te scribi ab iis cognoverim, qui te quoque eorum, quae ibi agantur, certiorem reddere tenerentur, scripsi Dno. SalvioGa naar voetnoot9, qui Hamburgi divertit, ut nullam occasionem intermitteret de singulis te inposterum, ut par est, tempestive saepiusque certiorandi. Haec pauca quasi in antecessum ad te scribenda duxi, ut de iis, quae paucos intra dies subsequentur, interea certus essesGa naar voetnoot10. Bene vale. T. Amicissimus
| |
Stocholmiae, die 19 Novembris, Anno 1636. | |
Adres: Sacrae Regiae Mtis. Sueciae apud Christianissimum Galliarum Regem Legato ordinario, Magnifico ac Generoso Dno. Hugoni Grotio, amico singulariter dilecto. In dorso schreef Grotius: 19 Nov. 1636 Cancellarius. En boven aan de brief: Rec. 15 Ian. 1637. |
|