Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2886. 1636 december 13. Van A. OxenstiernaGa naar voetnoot17.Magnifice ac Generose Domine Legate, Amice sincere dilecte, Quod prolixius a me de statu rerum nostrarum aliquo iam tempore edoctus | |
non sis, imputandum id merito est non tam publicis negotiorum, quibus distinebar obcupationibus - quae enim illa tanta erunt, ut eorum causa de singulis scribendi ad te officium intercluderem - quam maxime, quod non dubitem, quin Dn. CamerariusGa naar voetnoot1 et SalviusGa naar voetnoot2, quibus id interea temporis concredidi, eorum, quae in Germania aguntur, data quavis occasione certiorem te reddiderint, ut sperem omnino ad te omnia eodem fere tempore, quo ad nos, pervenisse. Hunc intermittere non potui, cum pridem tibi constet DavaucurtiumGa naar voetnoot3 iam longo tempore dominos regentesGa naar voetnoot4 sollicitasse tum de extradenda pactorum inter me et illustrissimum marchionem S.ti ChaumontiiGa naar voetnoot5 Vismariae sancitorum ratificatione, tum deputandis sacrae regiae maiestatis regnique Sueciae ad conventum Coloniensem commissariis ac legatisGa naar voetnoot6, quin responsum antegressa, prout rei magnitudo et negotii gravitas requirebat, cum dominis regni senatoribus deliberatione, quale temporis ratio permittebat, ipsi datum tecum communicarem. Nam sicut res non tantum plena est difficultatis nomine sacrae regiae maiestatis dominae nostrae clementissimaeGa naar voetnoot7 a dominis regni administratoribus pacta foederis ratihaberi, sed et fieri omnino nequit, ut ratificatio pactorum extradatur, antequam sacrae regiae maiestati constiterit de iis, quae hactenus desiderabantur et ratificationem necessario praecedere debebant. Ita Coloniensis conventus non tantum indebito modo indictus, sed et neque in materia neque forma ita comparatus est, ut sacra regia maiestas eundem salvo honore per suos deputatos invisere possit, prout ex adiuncto datae resolutionis exemplariGa naar voetnoot8 plenius cognoscere potes; quod eo inprimis fine tibi communicare volui, ut de nostra mente certus esses, cum abs te forte ratio horum quaesita fuerit, quibus accedere graviora argumenta possunt, quae pro tua singulari prudentia in rem conferre ipse poteris, ubi ex usu fuerit, inprimis quod sacra regia maiestas in se nihil plane desiderari patitur, quod ad infringendas communis hostis vires quocunque modo facere poterit, quin persequendi modos ac rationes omnes ad eos, quos exercitibus suis praefecit, perscribi mandavit, ut optandum merito esset, pari quoque ardore ab aliis, quorum non minus ac nostra interest, hostis incommodaretur, quo commodius honesta et tuta pax tandem obtineri posset. Cuius rei cum ipsi sint in culpa, quominus ad optatum exitum perduci hactenus bellum potuerit, nos eventum rerum divino numini committimus, a quo is unice expectandus est. Imposterum si quae occurrerint, ad te data occasione perscribam. Interea divinae te protectioni amice commendo. T. amicissimus
| |
Scribebam Stocholmiae d. 3 Decembris Anno 1636. | |
Adres: Sacrae Regiae M.tis Sueciae apud christianissimum Galliarum Regem Legato Ordinario, Magnifico ac Generoso Dno Hugoni Grotio, amico sincere dilecto. In dorso schreef Grotius: 3 dec. 1636 Cancellarius. En boven aan de brief: Rec. 12 febr. Onderaan eerste rectozijde staat nog: Dn. Grotio. |
|