Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2514. 1636 maart 18. Van J.A. SalviusGa naar voetnoot2.Illustris et Magnifice Domine Legate, Domine amice plurimum observande, Cepi tuas literas de 10/20 DecembrisGa naar voetnoot3 tanto gratiores, quanto expressius favoris erga me sui documenta dederunt. Agnosco hunc animum animo grato, nec quicquam in me desiderari patiar, quod ad eum conservandum valere possit. De sparta accepta, si tam sit frugifera quam honorifica, animitus ei gratulor. Me certe, ut virtutis et meritorum admiratorem ita dignitatis et commodorum suorum cultorem strenuum semper habebit. Magno enim beneficio me afficit, quod literatissimis suis literis dignatur. Quod ut in posterum quoque per occasionem faciat, rogo; speroque id eo minus molestum fore, quod eadem opera se officio scribendi ad serenissimam regiam MajestatemGa naar voetnoot4 defunctum censere possit: cum quicquid ita ad me pervenerit, vel praelegam ipsi, vel regimini huius regni legendum praebeam. Bene autem facit, quod tam accurate statum rerum depingat, non modo Galliae, sed et universae Europae. Nexus quidem praesentium consiliorum et actionum nec patitur aliud nec aliter commode intelligitur. Nec est, quod miretur frequentiam suarum nostrarum raritate pensari. Septentrionis ea ratio est, ut hyeme consilia quoque frigescant. Cum MoschoGa naar voetnoot5, DanoGa naar voetnoot6, PolonoGa naar voetnoot7, vicinis nostris, alta pace fruimur. Sola Germania theatrum est, in quo de salute vel servitute Europae adhuc certatur; qua spe quove metu, ut in manu Dei situm, eventus solus docebit. Quid ablegatus Gallicus DavaugourGa naar voetnoot8 | |
[pagina 36]
| |
Ga naar voetnoot8, qui adhuc Stockholmiae subsistit, | |
hic proposuerit et responsi tulerit in rebus Sueco-Gallicis cum Germania communibus, id ne te lateat, ante quindenam misi. Ex eo et nostra et Gallorum consilia videbis et pro tua prudentia dispensabis. Plura cum occurrerint, libens communicabo: imo, si nihil occurrerit, hoc saltem scribam, ne silentio totali vel nullas vel rariores a te causser; cuius accuratissimas in singulas prope horas exopto optatque hic totus senatus. Vale, illustris Domine et te venerantem redama, qui, quamdiu salvus erit, erit etiam Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
| |
Stockholmiae, die 8/18 Martij. Anno 1636. |
|