Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2533. 1636 april 1. Aan F. SprecherGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Multum doleo quod, quas ad te miseram Genevensi via literas, non recte pervenerint. Tuae ante has, quae datae sunt III Januarii novi Cal. postremae exeunte anno scriptae fuere, quibus respondi XIV JanuariiGa naar voetnoot2. Ante id tempus scripsi et XX Novemb. et IV DecembrisGa naar voetnoot3 post eas, quas a me ultime habuisse te scribis. Ut insidias caveam literas meas captantium, has beneficio legati BritanniciGa naar voetnoot4 Tigurina via mitto. De prospera valetudine mea certum te facio et tuam opto quantum cujusquam. Negotia mea tanta nunquam erunt, ut non primo loco ponam amicitiae tuae mihi dulcissimae cultum. Capita illa Rhaetis propositaGa naar voetnoot5 vidi sane dolens, si Rhaeti tam bene de rebus suorum meriti cogantur vim imperii, quae, ut recte dicis, penalibus indiciis tacenda est, amittere, et si in Valle Telina exemplum datur, quid protestantes, ubi impuri sunt, exspectare debeant. Quare spero bonitatem regisGa naar voetnoot6 et legatiGa naar voetnoot7 prudentiam temperamentum reperturas, quo et commune Rhaetorum et pars eorum egregia protestantes non tantum in societate maneant, sed et in eo, quem toties testati sunt, animo. Res Suedicae melius meliusque procedunt Deo non sinente eos laetari illata nobis injuria, qui, cum periculis exemti sint tot Suecorum regisque ipsiusGa naar voetnoot8 sanguine, gratiam, quam debent, in facta palam hostilia mutarunt, sexies ex eo caesi, penultimo praelio exuti equitatu prope omni, quod BannerioGa naar voetnoot9, cui nunc se adjunxit e Prussia WrangeliusGa naar voetnoot10, viam in Misniam Thuringiamque patefecit oculosque omnium iterum in Suecos tanquam Gustavo vivente advertit. Misit in Suediam magnus cancellariusGa naar voetnoot11 aliis advocandis legionibus, tormentis, commeatibus. Pax, nisi protestantes vel invitos servare propositum magno cancellario foret, ad quem regni Suedici tutoresGa naar voetnoot12 belli pacisque arbitrium rejecerunt, pridemGa naar voetnoot13 coiisset, sed ille tam erecto est animo, ut ne contumeliis quidem ullis depelli possit a causae communis cura. Ab Anglis aliquid boni pro Palatina domo speramus. Galli per se, ut scis, acres | |
magis etiam stimulantur caesis in Lotharingia ad Ravonem ColrediGa naar voetnoot1 copiis, adestque huic aulae praesens hortator Bernhardus VinariensisGa naar voetnoot2. Tui in literis ad magnum cancellarium meis monuisse non desino. Deus tibi orbique christiano propitius adsit. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
Cal. Aprilibus novi Cal. anni MDCXXXVI. |
|