Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2611. 1636 mei 30. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Aegre tandem, jam dies sunt quatuor, abiit hinc dux BernhardusGa naar voetnoot2, cujus hospitium Galliae constat LXX millibus francorum. Et pecunia si ipsi fuisset tradita, cum primum venerat, et situs abire ipse, Confluentes Treverici, necessarium adeo ad conjungendas res Germanicas Gallicasque vinculum, servari potuerant, quo nunc oppido amisso ne Hermestenum quidem mansurum nobis creditur. Hagenovio quoque ne serius subveniatur, metuo; et de Colmaria quidam non optime existimant, quae si cadunt sequius, quin Argentoratensis civitas pacem qualemcunque amplexura sit, minime dubitandum est. Tribunus ille, de quo per notas ad librum relatas scripseramGa naar voetnoot3, hinc discessit sumsitque secum ex pecunia nobis debita VI millia imperialium HebronisGa naar voetnoot4 arbitratu. Res mihi satis se probat, nisi quod nimium multis tum ex VindicisGa naar voetnoot5 tum ex PyrrhonisGa naar voetnoot6 hominibus res innotuit, quod ego impediturus fueram, si mihi inter primos eam cognoscere contigisset. Adsit Deus. Batavos omnes ita judicar video conjugium hoc Poloni cum PalatinaGa naar voetnoot7, quod recalescit, eo pertinere, ut a nobis Anglia abalienetur ejusque vires aliquando in nos usui sint. De aula Anglica heic male existimaturGa naar voetnoot8 et qui in itinere est ad extraordinariam huc legationem comes LicestriusGa naar voetnoot9, cum mandatis venit non conspiciendi cardinalisGa naar voetnoot10, quod legatos isti dignitati cedere iniquum judicent et contra aulae etiam Hispanicae morem. Controversia de mari mota Batavos vix patietur cum Anglis in foedus aliquod coalescere. Galliae amicitia nobis, siquid recte judico, paulo diligentius colenda erit et puto ipsam quoque sponte eo ferri utilitatum sensu. Praeter eam pecuniam, quam per SanctichaumontiumGa naar voetnoot11 numeratam ajunt, qua de re miror me ex illis locis nihil cognovisseGa naar voetnoot12, HeufdioGa naar voetnoot13 dederunt perscriptum praeceptum de recipiendis CCC ferme francorum milibus ex Normandiae rerum fiscalium revocatis alienationibus. Annitemur, ut aut praesentem recipiamus pecuniamGa naar voetnoot14 aut usurae nobis praestentur. Sed pecuniaria omnia mirum quam hic sint tardigrada. | |
Dixere mihi amici in libro largitionum regiarum annuarum meum nomen legi: id errore ne factum sit, transcriptis nominibus ab eo tempore, cum privatus hic viverem, an dolo malo, ut sine causa suspectus redderer, haud dixerim. Id Sublimitati Tuae sancte affirmo me ab his hominibus, ex quo regno Suedico me dedi, nec recepisse teruncium nec recipere velle, nisi quod in abitu de more aliquando dari poterit. Abunde contentus sum iis, quae Tuae Sublimitatis beneficio consequor, et SpiringiumGa naar voetnoot1 spero eam mihi habiturum rationem, ut ne nimiis praerogationibus premat. Placentiae audio de commeatu ac milite prospectum melius, ex quo MantuanoGa naar voetnoot2 conciliante MutinensisGa naar voetnoot3 cum ParmensiGa naar voetnoot4 transegit. Germani ad tria aut quatuor millia ad lacum erant Constantiensem trans Alpes ituri. Ad amnem ScriviamGa naar voetnoot5 Hispani munimenta vis aquarum exundansGa naar voetnoot6 disjecit. Exercitus Gallorum et sociorum illis in partibus erat in peditatu quindecim millium, in equitatu trium millium paribus ferme Hispani copiis. SabaudoGa naar voetnoot7 etiam nunc haud satis fiditur. Dux BulioniusGa naar voetnoot8 antequam abiret in BelgicamGa naar voetnoot9 regisGa naar voetnoot10 missae aliquoties interfuit. Liber ille nuntii GalliciGa naar voetnoot11, quem nuper Sublimitati Tuae miseram, non modo decreto publico combustus est, sed et librarius virgis caedi, si reperiatur, damnatus. Tanta hic est papaeGa naar voetnoot12 auctoritas: et tamen ad matrimonii dissolutionemGa naar voetnoot13 nihil Romae proficitur. Est inter reginaeGa naar voetnoot14 puellas FajettaGa naar voetnoot15, ad quam jam rex amores suos sed innocentes transtulit. Ea episcopo Lemovicensi, avunculo suoGa naar voetnoot16, et alia propinqua sibi matrona suasoribus regis animo religionem voluerat injicere, quasi aliena detinenti populumque suum a se abalienanti per haec bella. Sed discusso conatu qui auctores fuerant ab aula jussi discedere. HogendorpiumGa naar voetnoot17 nostrum rex suum jam esse praedicat, ipse non abhorrere videtur, sed nihil facturus Tua Sublimitate inconsulta. | |
Magnum est apud Batavos, quanquam ex Brasilia et merces et boni nuntii venerunt, pacis desiderium. Heic nobilitas Normannica iterum ad arma nolens satis compellitur. Vienna scribitur regem HungariaeGa naar voetnoot1 duobus millionibus florenorum ex aerario exceptis abiisse: Coloredum majoremGa naar voetnoot2, quod nuper ad comitis SuessionensisGa naar voetnoot3 adventum retro cesseritGa naar voetnoot4, culpam rejicere in cardinalem HispanumGa naar voetnoot5, qui promissa auxilia non miserit, et in segnitiem Poloni militis. A Constantinopoli discimus Revanum Persarum machinis verberari statimque missos, qui subvenirent, Ianissaros, etiam emeritos, cum Spahiis. Equos, mulosGa naar voetnoot6 aliaque ad ipsius sultaniGa naar voetnoot7 iter in tempus novi pabuli parari. Supplicium sumtum de Janissaris quibusdam et Spahiis militiam hanc detrectantibus. Transilvaniae legatosGa naar voetnoot8 ab ea aula minus benigne dimissos; de Moldaviae et Valachiae fide non dubitari. Missas naves longas, quae Tartarorum chanumGa naar voetnoot9 Trapezuntem vehant. A Mediolano discimus circa Aprilis exitum AlcalamGa naar voetnoot10, LeganesiumGa naar voetnoot11, SpinolamGa naar voetnoot12 fuisse Ticini: Gallos eorumque socios apud Nicaeam. Parmensem ad sua iter aegre reperturum, tum quod supra justum modum amnes excreverint, tum quod hostes intercursent. RohanioGa naar voetnoot13 mitti dicuntur ad supplementum VIII millia; ipse panis penuria exercitum suum laborare queritur. Dum ei malo occurritur, missis ad Venetos pecuniis egregia ad agendum tempora elabuntur. Eorum, qui puritani nomine in Anglia invisi sunt millia aliquot se in Americam habitatum transtulerunt non procul a Batavorum coloniis. Ibi illis suo sensu frui licebit. Scribit de rebus Vallis Telinae MarinusGa naar voetnoot14, quem Sublimitati Tuae cordi esse confido. Ceterum certo didici ex ipso eoGa naar voetnoot15, quem huc misit dux Rohanius, in pactione illa de religione nihil sperandum temperamentiGa naar voetnoot16. Haec nunc habebamus. Det Deus in dies meliora et idem, Excellentissime Domine, Tuam Sublimitatem servet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 20/30 Maii 1636.
Jacobus Hanoviensis comesGa naar voetnoot1 se dedit in militiam ducis Bernhardi, id est Gallicam. Mitto exemplum literarum, quae ad eum scriptae sunt Hagae. Jam Rothomagi est comes Licestrius ab Anglia. Videbimus, quid feratGa naar voetnoot2. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. In dorso: Praes. Stralsundi die 13 Junii 1636. |
|