Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2328. 1635 oktober 31. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot11.Literas a Batavis huc venientes interceptas mari ab hostibus audio doleoque hoc magis, quod magno tenebar desiderio noscendi ea, quae geruntur, praesertim in Saxonicis partibus. Postremas Sublimitatis Tuae datas 23 Aug. vet. cal.Ga naar voetnoot12 accepisse me 7 Octobris novi cal. jam ante significaviGa naar voetnoot13 et quod responsum mihi esset a cardinaliGa naar voetnoot14 et a BulionioGa naar voetnoot15. Ex eo promovi nihil. Sed horum voluntatem haud dubie propius certiusque ex SanctichaumontioGa naar voetnoot16 Sublimitas Tua intellexerit. RexGa naar voetnoot17 heic perstat rem velle ad proelium perducere, idque MileraeusGa naar voetnoot18, cardinalis propinquus, ad duces Gallos - prope Amantium in Lotharingia ii | |
convenerant collectis hostium exemplo copiis - pertulit, qui ea de re 23 Octobris novi cal. consilia habebant, in utram partem ceciderint, multum ad rem pertinentia. Hostis, ut nobis significat ThuanusGa naar voetnoot1, qui nunc apud cardinalem ValettamGa naar voetnoot2 et jurisdictioni et pecuniae praeest regiae, habere credebatur XVIIIm peditum, XVIm equitum ac se munire Mariaemonti apud Dieusam: credo ad declinandum proelium, victus non egens - quantum ex Iacobo, comite HanoviensiGa naar voetnoot3 intelligo -, qui partim ex Belgicis terris advenit partim restat ex transrhenanis locis illis, in quibus messis facta fuit. In hoc rerum salo multum sua referre rex judicavit retineri in partibus Bernhardum VinariensemGa naar voetnoot4, qua de re agitur hactenus cum PonicaGa naar voetnoot5, qui quotidie ad intima regis consilia admittitur. Data ei fides de CCCCm florenorum in praesens. Cm mense Ianuario sequentis anni, Februario Lm ea lege, ut dux fine hujus anni, si potest, augeat copias suas, ut sint VIm equitum, peditum XIIm; siquid desit, eo minus etiam pecuniae percipiat. In posterum promittuntur duci IV milliones annui, summa ingens ideoque ad famam magis, ut puto, quam quod tantum largiri velint Galli aut dux tantum speret accipere. Additum, siquid hostilis terrae capiatur, ejus fructus pro portione regem sublevent. Maguntiaco adsitum castellum diu teneri posse desperat Ponica. Promisit praeterea rex, siquando pacem faciat, se cauturum speciatim et duci Bernhardo et ejus tribunis centurionibusque. De Valentia nihil aliud intelligo quam magno praesidio rebusque necessariis omnibus defendi locum; et, nisi jam captus sit, desperandum quidem hoc anno ob exundaturos amnes. SabaudusGa naar voetnoot6, quanquam ad obsidium adduxit copias, satis tamen HispanoGa naar voetnoot7 praestitit ad hoc usque anni tracta mora. Hispanus, quantum e literis Italicis datur cognoscere, MutinensemGa naar voetnoot8 ad otium perducet; Mantuano duciGa naar voetnoot9 nuptiae Aenipontanae principis viduaeGa naar voetnoot10 et pupillae, quae sub ejus tutela estGa naar voetnoot11, matrimonium cum archiducum aliquo eminus ostentatur. Sed perstat nullas velle pactiones, nisi probatas Gallo et Venetis, quibus servatae hactenus rei suae est debitor. ParmensisGa naar voetnoot12 copiae valde sunt imminutae, ad quem a pontificeGa naar voetnoot13 ivit vicelegatus BoloniensisGa naar voetnoot14, ut eum gravibus minis a bello absterreat. Quatuor M. militum e Germania per Helvetiorum pontifici adhaerentium terras Italiam petere dicuntur; et mox sub FernemontioGa naar voetnoot15 secutura totidem. Sex alia millia | |
destinari ad itineris illius in posterum custodiam. Duci Parmensi quae in regno Neapolitano possessa fuerant, vendit fiscus. Classem auget Hispanus nullo facto claram post captas insulas duasGa naar voetnoot1. Legatorum nomina, quibus CaesarGa naar voetnoot2 et Hispanus negotium pacis sint commissuri, nondum audimus, nisi quod SarmientusGa naar voetnoot3 dicitur in illis locum sperare. Ecclesiasticae opes inter sustentamenta sunt belli utrinque; nam et Galliae antistites in collationem aliquam consensere. Et de suis Hispanus sumit quantum lubet contribuente et pontifice. Emissus Bastilia ArnaldusGa naar voetnoot4 quasi innocens nullo accusante, dum scissa Germania aliud habet, quod agat. Rex e Gallia remotiore quantum potest copiarum ad Campaniam vocat, ne desint, qui Galliam ibi tueantur, siquid improspere proelio eveniat. Foederatorum Germaniae in partibus Galliam tangentibus inane est nomen tot principum, tot civitatum defectione ne Argentorato quidem in rem communem quicquam conferente. Tamen facile impetravit Ponica, ut ducis Bernhardi copiae nominentur foederatorum demulcendos ad Germanos, revera sub regis imperio non minus futurae, quam quas Valetta, IncolismensisGa naar voetnoot5, LafortiusGa naar voetnoot6 habent. Ita ferunt tempora neque res tantum, sed et animos immutant. Mitto Sublimitati Tuae exemplum postremi foederis Gallos inter et BatavosGa naar voetnoot7 diu tracti, multum disputati, exitu hactenus parum prosperi. Multa in eo observatu digna, quae Sublimitas Tua tractus illius non ignara facile intelliget, quo pertineant. Spero Sublimitatem Tuam omnium eorum, quorum antehac eam commonefeci, ut dignitatem mihi commissam tueri possim, memorem fore. Deo, Excellentissime Domine, res Sublimitatis Tuae cordi sint. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
31 Octobris novi calendarii 1635. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|